Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.49.7 Liv. 5.50.7 (English) >>Liv. 5.51.5

5.50.4ludi Capitolini fierent quod Iuppiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset; collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent.

5.50.5expiandae etiam uocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque templum in Noua uia Aio Locutio fieri.

5.50.6aurum quod Gallis ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem in Iouis cellam conlatum cum in quae referri oporteret confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iouis sella poni iussum.

5.50.7iam ante in eo religio ciuitatis apparuerat quod cum in publico deesset aurum ex quo summa pactae mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant ut sacro auro abstineretur. matronis gratiae actae honosque additus ut earum sicut uirorum post mortem sollemnis laudatio esset.

5.50.8his peractis quae ad deos pertinebant quaeque per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis plebem adsiduis contionibus ut relictis ruinis in urbem paratam Ueios transmigrarent, in contionem uniuerso senatu prosequente escendit atque ita uerba fecit.

ch. 51 5.51.1 'adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habuerim, quoad Ardeae uixi, quam quod procul ab his certaminibus eram, et ob eadem haec non si miliens senatus consulto populique iussu reuocaretis, rediturus unquam fuerim.

5.51.2nec nunc me ut redirem mea uoluntas mutata sed uestra fortuna perpulit; quippe ut in sua sede maneret patria, id agebatur, non ut ego utique in patria essem. et nunc quiescerem ac tacerem libenter nisi haec quoque pro patria dimicatio esset; cui deesse, quoad uita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam nefas est.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.49.7 Liv. 5.50.7 (English) >>Liv. 5.51.5

Powered by PhiloLogic