5.50.8his peractis quae ad deos pertinebant quaeque
per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis
plebem adsiduis contionibus ut relictis ruinis in urbem paratam
Ueios transmigrarent, in contionem uniuerso senatu
prosequente escendit atque ita uerba fecit.
ch. 51
5.51.1
'adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis
plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habuerim,
quoad Ardeae uixi, quam quod procul ab his certaminibus
eram, et ob eadem haec non si miliens senatus consulto
populique iussu reuocaretis, rediturus unquam fuerim.
5.51.2nec
nunc me ut redirem mea uoluntas mutata sed uestra fortuna
perpulit; quippe ut in sua sede maneret patria, id agebatur,
non ut ego utique in patria essem. et nunc quiescerem ac
tacerem libenter nisi haec quoque pro patria dimicatio esset;
cui deesse, quoad uita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam
nefas est.
5.51.3quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium
manibus eripuimus, si reciperatam ipsi deserimus? et cum
uictoribus Gallis capta tota urbe Capitolium tamen atque
arcem dique et homines Romani tenuerint, uictoribus Romanis
reciperata urbe arx quoque et Capitolium deseretur et
plus uastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet quam
aduersa fecit?
5.51.4equidem si nobis cum urbe simul positae
traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen tam
euidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut
omnem neglegentiam diuini cultus exemptam hominibus
putem.
5.51.5intuemini enim horum deinceps annorum uel secundas
res uel aduersas; inuenietis omnia prospera euenisse
sequentibus deos, aduersa spernentibus.