Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.51.2 | Liv. 5.51.8 (English) | >>Liv. 5.52.5 |
5.51.5intuemini enim horum deinceps annorum uel secundas
res uel aduersas ; inuenietis omnia prospera euenisse
sequentibus deos , aduersa spernentibus .
iam omnium primum ,
Ueiens bellum —per quot annos , quanto labore gestum .
—non ante cepit finem , quam monitu deorum aqua ex lacu
Albano emissa est .
quid haec tandem urbis nostrae clades
noua ? num ante exorta est quam spreta uox caelo emissa
de aduentu Gallorum , quam gentium ius ab legatis nostris
uiolatum , quam a nobis cum uindicari deberet eadem neglegentia
deorum praetermissum ?
5.51.8igitur uicti captique ac
redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut
terrarum orbi documento essemus . aduersae deinde res
admonuerunt religionum .
confugimus in Capitolium ad
deos , ad sedem Iouis optimi maximi ; sacra in ruina rerum
nostrarum alia terra celauimus , alia auecta in finitimas urbes
amouimus ab hostium oculis ; deorum cultum deserti ab dis
hominibusque tamen non intermisimus .
reddidere igitur
patriam et uictoriam et antiquum belli decus amissum , et in
hostes qui caeci auaritia in pondere auri foedus ac fidem
fefellerunt , uerterunt terrorem fugamque et caedem .
5.51.6
5.51.7
5.51.9
5.51.10
ch. 52
5.52.1
5.52.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.51.2 | Liv. 5.51.8 (English) | >>Liv. 5.52.5 |