ch. 52
5.52.1
haec culti neglectique numinis tanta monumenta in rebus
humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum uixdum
e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus
nefas?
5.52.2urbem auspicato inauguratoque conditam habemus;
nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus;
sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt
in quibus fiant.
5.52.3hos omnes deos publicos priuatosque,
Quirites, deserturi estis? quam par uestrum factum <ei> est
quod in obsidione nuper in egregio adulescente, C. Fabio,
non minore hostium admiratione quam uestra conspectum
est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae
gentis in colle Quirinali obiit?
5.52.4an gentilicia sacra ne in
bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos
etiam in pace deseri placet, et pontifices flaminesque neglegentiores
publicarum religionum esse quam priuatus in sollemni
gentis fuerit?
5.52.5forsitan aliquis dicat aut Ueiis ea nos
facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros qui faciant;
5.52.6quorum neutrum fieri saluis caerimoniis potest. et ne omnia
generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iouis
epulo num alibi quam in Capitolio puluinar suscipi potest?
5.52.7quid de aeternis Uestae ignibus signoque quod imperii
pignus custodia eius templi tenetur loquar? quid de ancilibus
uestris, Mars Gradiue tuque, Quirine pater? haec
omnia in profano deseri placet sacra, aequalia urbi, quaedam
uetustiora origine urbis?
5.52.8et uidete quid inter nos ac maiores intersit. illi sacra
quaedam in monte Albano Lauiniique nobis facienda tradiderunt.
an ex hostium urbibus Romam ad nos transferri
sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem
Ueios transferemus?
5.52.9recordamini, agite dum, quotiens
sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia
casuue praetermissum est. modo quae res post prodigium
Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renouatio
adfectae Ueienti bello rei publicae remedio fuit?
5.52.10at
etiam, tamquam ueterum religionum memores, et peregrinos
deos transtulimus Romam et instituimus nouos. Iuno regina
transuecta a Ueiis nuper in Auentino quam insigni ob excellens
matronarum studium celebrique dedicata est die'.
5.52.11Aio
Locutio templum propter caelestem uocem exauditam in
Noua uia iussimus fieri; Capitolinos ludos sollemnibus aliis
addidimus collegiumque ad id nouum auctore senatu condidimus;
5.52.12quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis
urbem Romanam relicturi fuimus, si non uoluntate mansimus
in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus
metu retenti sumus?
5.52.13de sacris loquimur et de templis;
quid tandem de sacerdotibus? nonne in mentem uenit
quantum piaculi committatur? Uestalibus nempe una illa
sedes est, ex qua eas nihil unquam praeterquam urbs capta
mouit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem
nefas est.
5.52.14hos Ueientes pro Romanis facturi estis sacerdotes,
et Uestales tuae te deserent, Uesta, et flamen peregre
habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae
piaculi contrahet?
5.52.15quid alia quae auspicato agimus omnia
fere intra pomerium, cui obliuioni aut neglegentiae damus?
5.52.16comitia curiata, quae rem militarem continent, comitia
centuriata, quibus consules tribunosque militares creatis,
ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt?
5.52.17Ueiosne haec
transferemus? an comitiorum causa populus tanto incommodo
in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conueniet?