Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.52.3 Liv. 5.52.11 (English) >>Liv. 5.53.1

5.52.8et uidete quid inter nos ac maiores intersit. illi sacra quaedam in monte Albano Lauiniique nobis facienda tradiderunt. an ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Ueios transferemus?

5.52.9recordamini, agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia casuue praetermissum est. modo quae res post prodigium Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renouatio adfectae Ueienti bello rei publicae remedio fuit?

5.52.10at etiam, tamquam ueterum religionum memores, et peregrinos deos transtulimus Romam et instituimus nouos. Iuno regina transuecta a Ueiis nuper in Auentino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die'.

5.52.11Aio Locutio templum propter caelestem uocem exauditam in Noua uia iussimus fieri; Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus collegiumque ad id nouum auctore senatu condidimus;

5.52.12quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non uoluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus?

5.52.13de sacris loquimur et de templis; quid tandem de sacerdotibus? nonne in mentem uenit quantum piaculi committatur? Uestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil unquam praeterquam urbs capta mouit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est.

5.52.14hos Ueientes pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Uestales tuae te deserent, Uesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.52.3 Liv. 5.52.11 (English) >>Liv. 5.53.1

Powered by PhiloLogic