Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.52.4 | Liv. 5.52.12 (English) | >>Liv. 5.53.3 |
5.52.9recordamini , agite dum , quotiens
sacra instaurentur , quia aliquid ex patrio ritu neglegentia
casuue praetermissum est . modo quae res post prodigium
Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renouatio
adfectae Ueienti bello rei publicae remedio fuit ?
5.52.10at
etiam , tamquam ueterum religionum memores , et peregrinos
deos transtulimus Romam et instituimus nouos . Iuno regina
transuecta a Ueiis nuper in Auentino quam insigni ob excellens
matronarum studium celebrique dedicata est die '.
5.52.11Aio
Locutio templum propter caelestem uocem exauditam in
Noua uia iussimus fieri ; Capitolinos ludos sollemnibus aliis
addidimus collegiumque ad id nouum auctore senatu condidimus ;
5.52.12quid horum opus fuit suscipi , si una cum Gallis
urbem Romanam relicturi fuimus , si non uoluntate mansimus
in Capitolio per tot menses obsidionis , sed ab hostibus
metu retenti sumus ?
5.52.13de sacris loquimur et de templis ;
quid tandem de sacerdotibus ? nonne in mentem uenit
quantum piaculi committatur ? Uestalibus nempe una illa
sedes est , ex qua eas nihil unquam praeterquam urbs capta
mouit ; flamini Diali noctem unam manere extra urbem
nefas est .
hos Ueientes pro Romanis facturi estis sacerdotes ,
et Uestales tuae te deserent , Uesta , et flamen peregre
habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae
piaculi contrahet ?
5.52.15quid alia quae auspicato agimus omnia
fere intra pomerium , cui obliuioni aut neglegentiae damus ?
5.52.16comitia curiata , quae rem militarem continent , comitia
centuriata , quibus consules tribunosque militares creatis ,
ubi auspicato , nisi ubi adsolent , fieri possunt ?
5.52.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.52.4 | Liv. 5.52.12 (English) | >>Liv. 5.53.3 |