Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.52.8 Liv. 5.52.15 (English) >>Liv. 5.53.5

5.52.12quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non uoluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus?

5.52.13de sacris loquimur et de templis; quid tandem de sacerdotibus? nonne in mentem uenit quantum piaculi committatur? Uestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil unquam praeterquam urbs capta mouit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est.

5.52.14hos Ueientes pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Uestales tuae te deserent, Uesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet?

5.52.15quid alia quae auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui obliuioni aut neglegentiae damus?

5.52.16comitia curiata, quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt?

5.52.17Ueiosne haec transferemus? an comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conueniet?

ch. 53 5.53.1 at enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari posse; sed res ipsa cogit uastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Ueios migrare nec hic aedificando inopem plebem uexare.

5.53.2hanc autem iactari magis causam quam ueram esse, ut ego non dicam, apparere uobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum aduentum, saluis tectis publicis priuatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse ut Ueios transmigraremus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.52.8 Liv. 5.52.15 (English) >>Liv. 5.53.5

Powered by PhiloLogic