5.51.10reddidere igitur
patriam et uictoriam et antiquum belli decus amissum, et in
hostes qui caeci auaritia in pondere auri foedus ac fidem
fefellerunt, uerterunt terrorem fugamque et caedem.
ch. 52
5.52.1
haec culti neglectique numinis tanta monumenta in rebus
humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum uixdum
e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus
nefas?
5.52.2urbem auspicato inauguratoque conditam habemus;
nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus;
sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt
in quibus fiant.
5.52.3hos omnes deos publicos priuatosque,
Quirites, deserturi estis? quam par uestrum factum <ei> est
quod in obsidione nuper in egregio adulescente, C. Fabio,
non minore hostium admiratione quam uestra conspectum
est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae
gentis in colle Quirinali obiit?
5.52.4an gentilicia sacra ne in
bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos
etiam in pace deseri placet, et pontifices flaminesque neglegentiores
publicarum religionum esse quam priuatus in sollemni
gentis fuerit?
5.52.5forsitan aliquis dicat aut Ueiis ea nos
facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros qui faciant;
5.52.6quorum neutrum fieri saluis caerimoniis potest. et ne omnia
generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iouis
epulo num alibi quam in Capitolio puluinar suscipi potest?
5.52.7quid de aeternis Uestae ignibus signoque quod imperii
pignus custodia eius templi tenetur loquar? quid de ancilibus
uestris, Mars Gradiue tuque, Quirine pater? haec
omnia in profano deseri placet sacra, aequalia urbi, quaedam
uetustiora origine urbis?