Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.51.8 Liv. 5.52.5 (English) >>Liv. 5.52.13

5.52.3hos omnes deos publicos priuatosque, Quirites, deserturi estis? quam par uestrum factum <ei> est quod in obsidione nuper in egregio adulescente, C. Fabio, non minore hostium admiratione quam uestra conspectum est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit?

5.52.4an gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet, et pontifices flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse quam priuatus in sollemni gentis fuerit?

5.52.5forsitan aliquis dicat aut Ueiis ea nos facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros qui faciant;

5.52.6quorum neutrum fieri saluis caerimoniis potest. et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iouis epulo num alibi quam in Capitolio puluinar suscipi potest?

5.52.7quid de aeternis Uestae ignibus signoque quod imperii pignus custodia eius templi tenetur loquar? quid de ancilibus uestris, Mars Gradiue tuque, Quirine pater? haec omnia in profano deseri placet sacra, aequalia urbi, quaedam uetustiora origine urbis?

5.52.8et uidete quid inter nos ac maiores intersit. illi sacra quaedam in monte Albano Lauiniique nobis facienda tradiderunt. an ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Ueios transferemus?

5.52.9recordamini, agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia casuue praetermissum est. modo quae res post prodigium Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renouatio adfectae Ueienti bello rei publicae remedio fuit?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.51.8 Liv. 5.52.5 (English) >>Liv. 5.52.13

Powered by PhiloLogic