Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.51.9 | Liv. 5.52.7 (English) | >>Liv. 5.52.14 |
5.52.4an gentilicia sacra ne in
bello quidem intermitti , publica sacra et Romanos deos
etiam in pace deseri placet , et pontifices flaminesque neglegentiores
publicarum religionum esse quam priuatus in sollemni
gentis fuerit ?
5.52.5forsitan aliquis dicat aut Ueiis ea nos
facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros qui faciant ;
5.52.6quorum neutrum fieri saluis caerimoniis potest . et ne omnia
generatim sacra omnesque percenseam deos , in Iouis
epulo num alibi quam in Capitolio puluinar suscipi potest ?
5.52.7quid de aeternis Uestae ignibus signoque quod imperii
pignus custodia eius templi tenetur loquar ? quid de ancilibus
uestris , Mars Gradiue tuque , Quirine pater ? haec
omnia in profano deseri placet sacra , aequalia urbi , quaedam
uetustiora origine urbis ?
5.52.8et uidete quid inter nos ac maiores intersit . illi sacra
quaedam in monte Albano Lauiniique nobis facienda tradiderunt .
an ex hostium urbibus Romam ad nos transferri
sacra religiosum fuit , hinc sine piaculo in hostium urbem
Ueios transferemus ?
5.52.9recordamini , agite dum , quotiens
sacra instaurentur , quia aliquid ex patrio ritu neglegentia
casuue praetermissum est . modo quae res post prodigium
Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renouatio
adfectae Ueienti bello rei publicae remedio fuit ?
5.52.10at
etiam , tamquam ueterum religionum memores , et peregrinos
deos transtulimus Romam et instituimus nouos . Iuno regina
transuecta a Ueiis nuper in Auentino quam insigni ob excellens
matronarum studium celebrique dedicata est die '.
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.51.9 | Liv. 5.52.7 (English) | >>Liv. 5.52.14 |