Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.52.16 Liv. 5.53.6 (English) >>Liv. 5.54.3

5.53.4quippe tum causa nobis in urbem captam migrandi uictoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est.

5.53.5non enim reliquisse uictores, sed amisisse uicti patriam uidebimur: hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitas imposuisse ut desereremus penates nostros exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus quem tueri non possemus. et Galli euertere potuerunt Romam quam Romani restituere non uidebuntur potuisse?

5.53.6quid restat nisi ut, si iam nouis copiis ueniantconstat enim uix credibilem multitudinem esseet habitare in capta ab se, deserta a uobis hac urbe uelint, sinatis?

5.53.7quid? si non Galli hoc sed ueteres hostes uestri, Aequi Uolsciue, faciant ut commigrent Romam, uelitisne illos Romanos, uos Ueientes esse? an malitis hanc solitudinem uestram quam urbem hostium esse? non equidem uideo quid magis nefas sit. haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora pati parati estis?

5.53.8si tota urbe nullum melius ampliusue tectum fieri possit quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exsulatum publice ire?

5.53.9maiores nostri, conuenae pastoresque, cum in his locis nihil praeter siluas paludesque esset, nouam urbem tam breui aedificarunt: nos Capitolio, arce incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensa piget? et, quod singuli facturi fuimus si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio uniuersi recusamus facere?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.52.16 Liv. 5.53.6 (English) >>Liv. 5.54.3

Powered by PhiloLogic