5.53.6quid restat nisi ut, si iam nouis copiis ueniant—
constat enim uix credibilem multitudinem esse—et habitare
in capta ab se, deserta a uobis hac urbe uelint, sinatis?
5.53.7quid? si non Galli hoc sed ueteres hostes uestri, Aequi
Uolsciue, faciant ut commigrent Romam, uelitisne illos
Romanos, uos Ueientes esse? an malitis hanc solitudinem
uestram quam urbem hostium esse? non equidem uideo
quid magis nefas sit. haec scelera, quia piget aedificare,
haec dedecora pati parati estis?
5.53.8si tota urbe nullum
melius ampliusue tectum fieri possit quam casa illa conditoris
est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque
habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam
exsulatum publice ire?
5.53.9maiores nostri, conuenae pastoresque,
cum in his locis nihil praeter siluas paludesque esset,
nouam urbem tam breui aedificarunt: nos Capitolio, arce
incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensa piget?
et, quod singuli facturi fuimus si aedes nostrae deflagrassent,
hoc in publico incendio uniuersi recusamus facere?
ch. 54
5.54.1
quid tandem? si fraude, si casu Ueiis incendium ortum
sit, uentoque ut fieri potest diffusa flamma magnam partem
urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamue quam urbem
quaesituri sumus quo transmigremus?
5.54.2adeo nihil tenet
solum patriae nec haec terra quam matrem appellamus,
sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet?
5.54.3equidem—fatebor uobis, etsi minus iniuriae uestrae [quam
meae calamitatis] meminisse iuuat—cum abessem, quotienscumque
patria in mentem ueniret, haec omnia occurrebant,
colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc
caelum sub quo natus educatusque essem; quae uos,
Quirites, nunc moueant potius caritate sua ut maneatis in
sede uestra quam postea, cum reliqueritis eam, macerent
desiderio.