5.53.9maiores nostri, conuenae pastoresque,
cum in his locis nihil praeter siluas paludesque esset,
nouam urbem tam breui aedificarunt: nos Capitolio, arce
incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensa piget?
et, quod singuli facturi fuimus si aedes nostrae deflagrassent,
hoc in publico incendio uniuersi recusamus facere?
ch. 54
5.54.1
quid tandem? si fraude, si casu Ueiis incendium ortum
sit, uentoque ut fieri potest diffusa flamma magnam partem
urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamue quam urbem
quaesituri sumus quo transmigremus?
5.54.2adeo nihil tenet
solum patriae nec haec terra quam matrem appellamus,
sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet?
5.54.3equidem—fatebor uobis, etsi minus iniuriae uestrae [quam
meae calamitatis] meminisse iuuat—cum abessem, quotienscumque
patria in mentem ueniret, haec omnia occurrebant,
colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc
caelum sub quo natus educatusque essem; quae uos,
Quirites, nunc moueant potius caritate sua ut maneatis in
sede uestra quam postea, cum reliqueritis eam, macerent
desiderio.
5.54.4non sine causa di hominesque hunc urbi condendae
locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum,
quo ex mediterraneis locis fruges deuehantur,
quo maritimi commeatus accipiantur, mari uicinum ad commoditates
nec expositum nimia propinquitate ad pericula
classium externarum, regionum Italiae medium, ad incrementum
urbis natum unice locum.
5.54.5argumento est ipsa
magnitudo tam nouae urbis. trecentensimus sexagensimus
quintus annus urbis, Quirites, agitur; inter tot ueterrimos
populos tam diu bella geritis, cum interea, ne singulas
loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Uolsci, tot tam
ualida oppida, non uniuersa Etruria, tantum terra marique
pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae,
bello uobis par est.