ch. 6
5.6.1
si, mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam
certe militiae plurimum intererat, insuescere militem
nostrum non solum parata uictoria frui, sed si etiam res
lentior sit,
5.6.2pati taedium et quamuis serae spei exitum exspectare
et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri
nec sicut aestiuas aues statim autumno tecta ac recessum
circumspicere.
5.6.3obsecro uos, uenandi studium ac uoluptas
homines per niues ac pruinas in montes siluasque rapit: belli
necessitatibus eam patientiam non adhibebimus quam uel
lusus ac uoluptas elicere solet?
5.6.4adeone effeminata corpora
militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut
hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint?
ut, tamquam nauale bellum tempestatibus captandis
et obseruando tempore anni gerant, non aestus, non frigora
pati possint?
5.6.5erubescant profecto, si quis eis haec obiciat,
contendantque et animis et corporibus suis uirilem patientiam
inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere
posse, nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse
tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra
nec in tectis maiores suos creasse.
5.6.6haec uirtute militum
uestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Ueios
tantum nec hoc bellum intueri quod instat, sed famam et ad
alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere.
5.6.7an
mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis,
utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent
cuius si qua urbs primum illum breuissimi temporis sustinuerit
impetum,
5.6.8nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis
nostri ut exercitum Romanum non taedium longinquae
oppugnationis, non uis hiemis ab urbe circumsessa semel
amouere possit, nec finem ullum alium belli quam uictoriam
nouerit, nec impetu potius bella quam perseuerantia gerat?
5.6.9quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in
obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus
ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus
ipsum uincit atque expugnat,—sicut Ueios expugnabit,
5.6.10nisi
auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romae inuenerint
praesidia Ueientes quae nequiquam in Etruria quaerunt.
5.6.11an est quicquam quod Ueientibus optatum aeque contingere
possit quam ut seditionibus primum urbs Romana,
deinde uelut ex contagione castra impleantur?
5.6.12at hercule
apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis taedio, non
denique regni, quicquam apud eos nouatum sit, non negata
auxilia ab Etruscis inritauerint animos;
5.6.13morietur enim extemplo
quicumque erit seditionis auctor, nec cuiquam dicere
ea licebit quae apud uos impune dicuntur.
5.6.14fustuarium
meretur, qui signa relinquit aut praesidio decedit: auctores
signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri
militi sed uniuersis exercitibus palam in contione audiuntur;
5.6.15adeo, quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae
patriae dissoluendae rei publicae est, adsuestis, Quirites,
audire et dulcedine potestatis eius capti quaelibet sub ea
scelera latere sinitis.
5.6.16reliquum est ut quae hic uociferantur,
eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant
ducibusque parere non patiantur,
5.6.17quoniam ea
demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus,
non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non
disciplinam uereri militiae.'