Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.6.5 | Liv. 5.6.13 (English) | >>Liv. 5.7.4 |
5.6.9quae in omni quidem genere militiae , maxime tamen in
obsidendis urbibus necessaria est , quarum plerasque munitionibus
ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus
ipsum uincit atque expugnat ,—sicut Ueios expugnabit ,
5.6.10nisi
auxilio hostibus tribuni plebis fuerint , et Romae inuenerint
praesidia Ueientes quae nequiquam in Etruria quaerunt .
an est quicquam quod Ueientibus optatum aeque contingere
possit quam ut seditionibus primum urbs Romana ,
deinde uelut ex contagione castra impleantur ?
5.6.12at hercule
apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis taedio , non
denique regni , quicquam apud eos nouatum sit , non negata
auxilia ab Etruscis inritauerint animos ;
5.6.13morietur enim extemplo
quicumque erit seditionis auctor , nec cuiquam dicere
ea licebit quae apud uos impune dicuntur .
fustuarium
meretur , qui signa relinquit aut praesidio decedit : auctores
signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri
militi sed uniuersis exercitibus palam in contione audiuntur ;
5.6.15adeo , quidquid tribunus plebi loquitur , etsi prodendae
patriae dissoluendae rei publicae est , adsuestis , Quirites ,
audire et dulcedine potestatis eius capti quaelibet sub ea
scelera latere sinitis .
reliquum est ut quae hic uociferantur ,
eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant
ducibusque parere non patiantur ,
5.6.17quoniam ea
demum Romae libertas est , non senatum , non magistratus ,
non leges , non mores maiorum , non instituta patrum , non
disciplinam uereri militiae .'
5.6.11
5.6.14
5.6.16
ch. 7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.6.5 | Liv. 5.6.13 (English) | >>Liv. 5.7.4 |