5.5.12haec sunt, tribuni, consilia uestra, non hercule
dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus
extemplo conualescere possit, cibi gratia praesentis aut
potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum
efficiat.
ch. 6
5.6.1
si, mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam
certe militiae plurimum intererat, insuescere militem
nostrum non solum parata uictoria frui, sed si etiam res
lentior sit,
5.6.2pati taedium et quamuis serae spei exitum exspectare
et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri
nec sicut aestiuas aues statim autumno tecta ac recessum
circumspicere.
5.6.3obsecro uos, uenandi studium ac uoluptas
homines per niues ac pruinas in montes siluasque rapit: belli
necessitatibus eam patientiam non adhibebimus quam uel
lusus ac uoluptas elicere solet?
5.6.4adeone effeminata corpora
militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut
hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint?
ut, tamquam nauale bellum tempestatibus captandis
et obseruando tempore anni gerant, non aestus, non frigora
pati possint?
5.6.5erubescant profecto, si quis eis haec obiciat,
contendantque et animis et corporibus suis uirilem patientiam
inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere
posse, nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse
tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra
nec in tectis maiores suos creasse.
5.6.6haec uirtute militum
uestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Ueios
tantum nec hoc bellum intueri quod instat, sed famam et ad
alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere.