Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.5.12 | Liv. 5.6.7 (English) | >>Liv. 5.6.15 |
5.6.5erubescant profecto , si quis eis haec obiciat ,
contendantque et animis et corporibus suis uirilem patientiam
inesse , et se iuxta hieme atque aestate bella gerere
posse , nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse
tribunis , et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra
nec in tectis maiores suos creasse .
haec uirtute militum
uestrorum , haec Romano nomine sunt digna , non Ueios
tantum nec hoc bellum intueri quod instat , sed famam et ad
alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere .
an
mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis ,
utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent
cuius si qua urbs primum illum breuissimi temporis sustinuerit
impetum ,
5.6.8nihil deinde timeat , an hic sit terror nominis
nostri ut exercitum Romanum non taedium longinquae
oppugnationis , non uis hiemis ab urbe circumsessa semel
amouere possit , nec finem ullum alium belli quam uictoriam
nouerit , nec impetu potius bella quam perseuerantia gerat ?
5.6.9quae in omni quidem genere militiae , maxime tamen in
obsidendis urbibus necessaria est , quarum plerasque munitionibus
ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus
ipsum uincit atque expugnat ,—sicut Ueios expugnabit ,
5.6.10nisi
auxilio hostibus tribuni plebis fuerint , et Romae inuenerint
praesidia Ueientes quae nequiquam in Etruria quaerunt .
an est quicquam quod Ueientibus optatum aeque contingere
possit quam ut seditionibus primum urbs Romana ,
deinde uelut ex contagione castra impleantur ?
5.6.6
5.6.7
5.6.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.5.12 | Liv. 5.6.7 (English) | >>Liv. 5.6.15 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)