Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.7.3 Liv. 5.7.11 (English) >>Liv. 5.8.6

5.7.8tum uero iam superfundenti se laetitiae uix temperatum est; non enim, sicut equites,

5.7.9dato magistratibus negotio laudari iussi, neque aut in curiam uocati quibus responsum daretur, aut limine curiae continebatur senatus; sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem uoce manibusque significare publicam laetitiam,

5.7.10beatam urbem Romanam et inuictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, uictam esse fateri comitatem benignitatemque senatus.

5.7.11certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec reuocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni

5.7.12militares contione aduocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore; placere autem omnibus his uoluntariam extra ordinem professis militiam aera procedere; et equiti certus numerus aeris est adsignatus.

5.7.13tum primum equis suis merere equites coeperunt. uoluntarius ductus exercitus Ueios non amissa modo restituit opera, sed noua etiam instituit. ab urbe commeatus intentiore quam antea subuehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.

ch. 8 5.8.1 insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit C. Seruilium Ahalam tertium Q. Seruilium L. Uerginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum M'. Sergium iterum.

5.8.2his tribunis, dum cura omnium in Ueiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium uacationibus militum et Uolscos mercatores uolgo receptando, proditis repente portarum custodibus oppressum est.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.7.3 Liv. 5.7.11 (English) >>Liv. 5.8.6

Powered by PhiloLogic