5.6.16reliquum est ut quae hic uociferantur,
eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant
ducibusque parere non patiantur,
5.6.17quoniam ea
demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus,
non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non
disciplinam uereri militiae.'
ch. 7
5.7.1
par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis,
cum subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas
apud Ueios et superiorem Appium in causa et concordiam
ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius
Ueios fecit.
5.7.2nam cum agger promotus ad urbem uineaeque
tantum non iam iniunctae moenibus essent, dum opera interdiu
fiunt intentius quam nocte custodiuntur, patefacta
repente porta ingens multitudo facibus maxime armata ignes
coniecit,
5.7.3horaeque momento simul aggerem ac uineas, tam
longi temporis opus, incendium hausit; multique ibi mortales
nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt.
5.7.4quod ubi Romam est nuntiatum, maestitiam omnibus, senatui
curam metumque iniecit, ne tum uero sustineri nec in
urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis uelut ab
se uictae rei publicae insultarent,
5.7.5cum repente quibus census
equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius
inter sese habito, senatum adeunt factaque dicendi potestate,
equis se suis stipendia facturos promittunt.
5.7.6quibus cum
amplissimis uerbis gratiae ab senatu actae essent famaque
ea forum atque urbem peruasisset, subito ad curiam concursus
fit plebis;