Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.6.13 | Liv. 5.7.4 (English) | >>Liv. 5.7.12 |
5.7.1
par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis ,
cum subito , unde minime quis crederet , accepta calamitas
apud Ueios et superiorem Appium in causa et concordiam
ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius
Ueios fecit .
nam cum agger promotus ad urbem uineaeque
tantum non iam iniunctae moenibus essent , dum opera interdiu
fiunt intentius quam nocte custodiuntur , patefacta
repente porta ingens multitudo facibus maxime armata ignes
coniecit ,
5.7.3horaeque momento simul aggerem ac uineas , tam
longi temporis opus , incendium hausit ; multique ibi mortales
nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt .
quod ubi Romam est nuntiatum , maestitiam omnibus , senatui
curam metumque iniecit , ne tum uero sustineri nec in
urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis uelut ab
se uictae rei publicae insultarent ,
5.7.5cum repente quibus census
equester erat , equi publici non erant adsignati , concilio prius
inter sese habito , senatum adeunt factaque dicendi potestate ,
equis se suis stipendia facturos promittunt .
quibus cum
amplissimis uerbis gratiae ab senatu actae essent famaque
ea forum atque urbem peruasisset , subito ad curiam concursus
fit plebis ;
5.7.7pedestris ordinis aiunt nunc esse operam rei
publicae extra ordinem polliceri , seu Ueios seu quo alio
ducere uelint ; si Ueios ducti sint , negant se inde prius
quam capta urbe hostium redituros esse .
tum uero iam
superfundenti se laetitiae uix temperatum est ; non enim ,
sicut equites ,
5.7.2
5.7.4
5.7.6
5.7.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.6.13 | Liv. 5.7.4 (English) | >>Liv. 5.7.12 |