5.7.13tum primum equis suis
merere equites coeperunt. uoluntarius ductus exercitus
Ueios non amissa modo restituit opera, sed noua etiam
instituit. ab urbe commeatus intentiore quam antea subuehi
cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum
deesset.
ch. 8
5.8.1
insequens annus tribunos militum consulari potestate
habuit C. Seruilium Ahalam tertium Q. Seruilium L. Uerginium
Q. Sulpicium A. Manlium iterum M'. Sergium
iterum.
5.8.2his tribunis, dum cura omnium in Ueiens bellum
intenta est, neglectum Anxuri praesidium uacationibus militum
et Uolscos mercatores uolgo receptando, proditis repente
portarum custodibus oppressum est.
5.8.3minus militum periit,
quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros
uicinasque urbes negotiabantur.
5.8.4nec Ueiis melius gesta
res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat;
nam et duces Romani plus inter se irarum quam aduersus
hostes animi habuerunt, et auctum est bellum aduentu repentino
Capenatium atque Faliscorum.
5.8.5hi duo Etruriae
populi, quia proximi regione erant, deuictis Ueiis bello quoque
Romano se proximos fore credentes,
5.8.6Falisci propria
etiam causa infesti quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant,
per legatos ultro citroque missos iure iurando inter
se obligati, cum exercitibus necopinato ad Ueios accessere.
5.8.7forte ea regione qua M'. Sergius tribunus militum praeerat
castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam
omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani
crediderant. eadem opinio Ueientes in urbe concitauit.