Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.7.10 | Liv. 5.8.5 (English) | >>Liv. 5.8.13 |
5.8.2his tribunis , dum cura omnium in Ueiens bellum
intenta est , neglectum Anxuri praesidium uacationibus militum
et Uolscos mercatores uolgo receptando , proditis repente
portarum custodibus oppressum est .
minus militum periit ,
quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros
uicinasque urbes negotiabantur .
nec Ueiis melius gesta
res , quod tum caput omnium curarum publicarum erat ;
nam et duces Romani plus inter se irarum quam aduersus
hostes animi habuerunt , et auctum est bellum aduentu repentino
Capenatium atque Faliscorum .
hi duo Etruriae
populi , quia proximi regione erant , deuictis Ueiis bello quoque
Romano se proximos fore credentes ,
5.8.6Falisci propria
etiam causa infesti quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant ,
per legatos ultro citroque missos iure iurando inter
se obligati , cum exercitibus necopinato ad Ueios accessere .
forte ea regione qua M '. Sergius tribunus militum praeerat
castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere , quia Etruriam
omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani
crediderant . eadem opinio Ueientes in urbe concitauit .
ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur ; concursantesque
cum huc atque illuc signa transferrent , nec
Ueientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis
arcere uim ac tueri se ab exteriore poterant hoste .
una spes erat , si ex maioribus castris subueniretur , ut diuersae
legiones aliae aduersus Capenatem ac Faliscum , aliae
contra eruptionem oppidanorum pugnarent ; sed castris
praeerat Uerginius , priuatim Sergio inuisus infestusque .
5.8.3
5.8.4
5.8.5
5.8.7
5.8.8
5.8.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.7.10 | Liv. 5.8.5 (English) | >>Liv. 5.8.13 |