Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.8.1 | Liv. 5.8.9 (English) | >>Liv. 5.9.3 |
5.8.6Falisci propria
etiam causa infesti quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant ,
per legatos ultro citroque missos iure iurando inter
se obligati , cum exercitibus necopinato ad Ueios accessere .
forte ea regione qua M '. Sergius tribunus militum praeerat
castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere , quia Etruriam
omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani
crediderant . eadem opinio Ueientes in urbe concitauit .
ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur ; concursantesque
cum huc atque illuc signa transferrent , nec
Ueientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis
arcere uim ac tueri se ab exteriore poterant hoste .
una spes erat , si ex maioribus castris subueniretur , ut diuersae
legiones aliae aduersus Capenatem ac Faliscum , aliae
contra eruptionem oppidanorum pugnarent ; sed castris
praeerat Uerginius , priuatim Sergio inuisus infestusque .
is
cum pleraque castella oppugnata , superatas munitiones ,
utrimque inuehi hostem nuntiaretur , in armis milites tenuit ,
si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum .
huius adrogantiam pertinacia alterius aequabat , qui , ne
quam opem ab inimico uideretur petisse , uinci ab hoste
quam uincere per ciuem maluit .
diu in medio caesi milites ;
postremo desertis munitionibus , perpauci in maiora castra ,
pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt . ubi
cum omnem culpam in collegam inclinaret , acciri Uerginium
ex castris , interea praeesse legatos placuit .
acta deinde in
senatu res est certatumque inter collegas maledictis . pauci
rei publicae , <plerique > huic atque illi ut quosque studium
priuatim aut gratia occupauerat adsunt .
5.8.7
5.8.8
5.8.9
5.8.10
5.8.11
5.8.12
5.8.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.8.1 | Liv. 5.8.9 (English) | >>Liv. 5.9.3 |