ch. 9
5.9.1
primores patrum siue culpa siue infelicitate imperatorum
tam ignominiosa clades accepta esset censuere non exspectandum
iustum tempus comitiorum, sed extemplo nouos
tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus
magistratum occiperent.
5.9.2in quam sententiam cum pedibus
iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere;
5.9.3at enimuero
Sergius Uerginiusque, propter quos paenitere magistratuum
eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam,
deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus
Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore
abituros esse.
5.9.4inter haec tribuni plebis, cum in concordia
hominum secundisque rebus ciuitatis inuiti silentium tenuissent,
feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate
senatus essent, se in uincla eos duci iussuros esse.
5.9.5tum
C. Seruilius Ahala tribunus militum: 'quod ad uos attinet,
tribuni plebis, minasque uestras, ne ego libenter experirer
quam non plus in iis iuris quam in uobis animi esset;
5.9.6sed
nefas est tendere aduersus auctoritatem senatus. proinde
et uos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere,
et collegae aut facient quod censet senatus, aut si pertinacius
tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire
5.9.7magistratu cogat.' cum omnium adsensu comprobata oratio
esset, gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis
inuentam esse aliam uim maiorem ad coercendos magistratus,
5.9.8uicti consensu omnium comitia tribunorum militum
habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent,
seque ante eam diem magistratu abdicauere.