Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.8.7 Liv. 5.9.2 (English) >>Liv. 5.10.2

5.8.12diu in medio caesi milites; postremo desertis munitionibus, perpauci in maiora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt. ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Uerginium ex castris, interea praeesse legatos placuit.

5.8.13acta deinde in senatu res est certatumque inter collegas maledictis. pauci rei publicae, <plerique> huic atque illi ut quosque studium priuatim aut gratia occupauerat adsunt.

ch. 9 5.9.1 primores patrum siue culpa siue infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo nouos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent.

5.9.2in quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere;

5.9.3at enimuero Sergius Uerginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse.

5.9.4inter haec tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus ciuitatis inuiti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in uincla eos duci iussuros esse.

5.9.5tum C. Seruilius Ahala tribunus militum: 'quod ad uos attinet, tribuni plebis, minasque uestras, ne ego libenter experirer quam non plus in iis iuris quam in uobis animi esset;

5.9.6sed nefas est tendere aduersus auctoritatem senatus. proinde et uos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere, et collegae aut facient quod censet senatus, aut si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.8.7 Liv. 5.9.2 (English) >>Liv. 5.10.2

Powered by PhiloLogic