Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.8.10 | Liv. 5.9.4 (English) | >>Liv. 5.10.3 |
5.9.1
primores patrum siue culpa siue infelicitate imperatorum
tam ignominiosa clades accepta esset censuere non exspectandum
iustum tempus comitiorum , sed extemplo nouos
tribunos militum creandos esse , qui kalendis Octobribus
magistratum occiperent .
in quam sententiam cum pedibus
iretur , ceteri tribuni militum nihil contradicere ;
5.9.3at enimuero
Sergius Uerginiusque , propter quos paenitere magistratuum
eius anni senatum apparebat , primo deprecari ignominiam ,
deinde intercedere senatus consulto , negare se ante idus
Decembres , sollemnem ineundis magistratibus diem , honore
abituros esse .
inter haec tribuni plebis , cum in concordia
hominum secundisque rebus ciuitatis inuiti silentium tenuissent ,
feroces repente minari tribunis militum , nisi in auctoritate
senatus essent , se in uincla eos duci iussuros esse .
tum
C . Seruilius Ahala tribunus militum : 'quod ad uos attinet ,
tribuni plebis , minasque uestras , ne ego libenter experirer
quam non plus in iis iuris quam in uobis animi esset ;
5.9.6sed
nefas est tendere aduersus auctoritatem senatus . proinde
et uos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere ,
et collegae aut facient quod censet senatus , aut si pertinacius
tendent , dictatorem extemplo dicam qui eos abire
5.9.7magistratu cogat .' cum omnium adsensu comprobata oratio
esset , gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis
inuentam esse aliam uim maiorem ad coercendos magistratus ,
5.9.8uicti consensu omnium comitia tribunorum militum
habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent ,
seque ante eam diem magistratu abdicauere .
5.9.2
5.9.4
5.9.5
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.8.10 | Liv. 5.9.4 (English) | >>Liv. 5.10.3 |