Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.8.11 Liv. 5.9.6 (English) >>Liv. 5.10.6

5.9.3at enimuero Sergius Uerginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse.

5.9.4inter haec tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus ciuitatis inuiti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in uincla eos duci iussuros esse.

5.9.5tum C. Seruilius Ahala tribunus militum: 'quod ad uos attinet, tribuni plebis, minasque uestras, ne ego libenter experirer quam non plus in iis iuris quam in uobis animi esset;

5.9.6sed nefas est tendere aduersus auctoritatem senatus. proinde et uos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere, et collegae aut facient quod censet senatus, aut si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire

5.9.7magistratu cogat.' cum omnium adsensu comprobata oratio esset, gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis inuentam esse aliam uim maiorem ad coercendos magistratus,

5.9.8uicti consensu omnium comitia tribunorum militum habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam diem magistratu abdicauere.

ch. 10 5.10.1 L. Ualerio Potito quartum M. Furio Camillo iterum M'. Aemilio Mamerco tertium Cn. Cornelio Cosso iterum K. Fabio Ambusto L. Iulio Iulo tribunis militum consulari potestate multa domi militiaeque gesta;

5.10.2nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Ueios et ad Capenam et ad Falerios et in Uolscis ut Anxur ab hostibus reciperaretur,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.8.11 Liv. 5.9.6 (English) >>Liv. 5.10.6

Powered by PhiloLogic