Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5 Liv. 6 (English) >>Liv. 7

ch. 1 6.1.1 quae ab condita urbe Roma ad captam eandem Romani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus decemuirisque ac tribunis consularibus gessere, foris bella,

6.1.2domi seditiones, quinque libris exposui, res cum uetustate nimia obscuras uelut quae magno ex interuallo loci uix cernuntur, tum quid rarae per eadem tempora litterae fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et quod, etiam si quae in commentariis pontificum aliisque publicis priuatisque erant monumentis, incensa urbe pleraeque interiere.

6.1.3clariora deinceps certioraque ab secunda origine uelut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis gesta domi militiaeque exponentur.

6.1.4ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno circumacto passi sunt.

6.1.5comitia in insequentem annum tribunos habere quorum in magistratu capta urbs esset, non placuit; res ad interregnum rediit.

6.1.6cum ciuitas in opere ac labore assiduo reficiendae urbis teneretur, interim Q. Fabio, simul primum magistratu abiit, ab Cn. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in Gallosad quos missus erat oratorcontra ius gentium pugnasset;

6.1.7cui iudicio eum mors, adeo opportuna ut uoluntariam magna pars crederet, subtraxit.

6.1.8interregnum initum: P. Cornelius Scipio interrex et post eum M. Furius Camillus [iterum]. is tribunos militum consulari potestate creat L. Ualerium Publicolam iterum L. Uerginium P. Cornelium A. Manlium L. Aemilium L. Postumium.

6.1.9hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent, nulla de re prius quam de religionibus senatum consuluere.

6.1.10in primis foedera ac legeserant autem eae duodecim tabulae et quaedam regiae legesconquiri, quae comparerent, iusserunt; alia ex eis edita etiam in uolgus: quae autem ad sacra pertinebant a pontificibus maxime ut religione obstrictos haberent multitudinis animos suppressa.

6.1.11tum de diebus religiosis agitari coeptum, diemque a. d. XV Kal. Sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt, †insignemque rei nullius publice priuatimque agendaefecerunt.

6.1.12quidam, quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius tribunus militum neque inuenta pace deum post diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus rebus diuinis supersederi iussum, inde, ut postridie Kalendas quoque ac Nonas eadem religio esset, traditum putant.

ch. 2 6.2.1 nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam graui casu rei publicae secum agitare.

6.2.2hinc Uolsci, ueteres hostes, ad exstinguendum nomen Romanum arma ceperant: hinc Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de bello ad fanum Uoltumnae factam mercatores adferebant.

6.2.3nouus quoque terror accesserat defectione Latinorum Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factam per annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant.

6.2.4itaque cum tanti undique terrores circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare,

6.2.5placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam cuius reciperata esset dictatoremque dici M. Furium Camillum.

6.2.6is dictator C. Seruilium Ahalam magistrum equitum dixit; iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in uerba sua iuratos centuriaret.

6.2.7exercitum conscriptum armatumque trifariam diuisit: partem unam in agro Ueiente Etruriae opposuit, alteram ante urbem castra locare iussit;

6.2.8tribuni militum his A. Manlius, illis quia aduersus Etruscos mittebantur L. Aemilius praepositus; tertiam partem ipse ad Uolscos duxit nec procul a Lanuuioad Mecium is locus diciturcastra oppugnare est adortus.

6.2.9quibus ab contemptu, quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuuentutem crederent, ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat ut uallo se ipsi, uallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset.

6.2.10quod ubi animaduertit Camillus, ignem in obiectam saepem coici iussit; et forte erat uis magna uenti uersa in hostem;

6.2.11itaque non aperuit solum incendio uiam sed flammis in castra tendentibus uapore etiam ac fumo crepituque uiridis materiae flagrantis ita consternauit hostes, ut minor moles superantibus uallum militibus munitum in castra Uolscorum Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat.

6.2.12fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem.

6.2.13persecutus deinde fugientes cum omnem Uolscum agrum depopulatus esset, ad deditionem Uolscos septuagesimo demum anno subegit.

6.2.14uictor ex Uolscis in Aequos transiit et ipsos bellum molientes; exercitum eorum ad Bolas oppressit, nec castra modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit.

ch. 3 6.3.1 cum in ea parte in qua caput rei Romanae Camillus erat ea fortuna esset, aliam in partem terror ingens ingruerat:

6.3.2Etruria prope omnis armata Sutrium, socios populi Romani, obsidebat; quorum legati opem rebus adfectis orantes cum senatum adissent, decretum tulere ut dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis ferret.

6.3.3cuius spei moram cum pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas oppidanorum opere, uigiliis, uolneribus, quae semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita inermis cum singulis emissa uestimentis miserabili agmine penates relinqueret,

6.3.4eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano interuenit. cui cum se maesta turba ad pedes prouoluisset principumque orationem necessitate ultima expressam fletus mulierum ac puerorum qui exsilii comites trahebantur excepisset, parcere lamentis Sutrinos iussit: Etruscis se luctum lacrimasque ferre.

6.3.5sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi considere modico praesidio relicto, arma secum militem ferre iubet. ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit, secundis inuenit, nullam stationem ante moenia, patentes portas, uictorem uagum praedam ex hostium tectis egerentem.

6.3.6iterum igitur eodem die Sutrium capitur; uictores Etrusci passim trucidantur ab nouo hoste, neque se conglobandi coeundique in unum aut arma capiundi datur spatium.

6.3.7cum pro se quisque tenderent ad portas, si qua forte se in agros eicere possent, clausasid enim primum dictator imperauerat

6.3.8portas inueniunt. inde alii arma capere, alii, quos forte armatos tumultus occupauerat, conuocare suos ut proelium inirent; quod accensum ab desperatione hostium fuisset, ni praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi iussissent nec praeter armatos quemquam uiolari.

6.3.9tum etiam quibus animi in spe ultima obstinati ad decertandum fuerant, postquam data spes uitae est, iactare passim arma inermesque, quod tutius fortuna fecerat, se hosti offerre.

6.3.10magna multitudo in custodias diuisa; oppidum ante noctem redditum Sutrinis inuiolatum integrumque ab omni clade belli, quia non ui captum sed traditum per condiciones fuerat.

ch. 4 6.4.1 Camillus in urbem triumphans rediit, trium simul bellorum uictor.

6.4.2longe plurimos captiuos ex Etruscis ante currum duxit; quibus sub hasta uenumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint,

6.4.3quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iouis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.

6.4.4eo anno in ciuitatem accepti qui Ueientium Capenatiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque his nouis ciuibus adsignatus.

6.4.5reuocati quoque in urbem senatus consulto a Ueiis qui aedificandi Romae pigritia occupatis ibi uacuis tectis Ueios se contulerant. et primo fremitus fuit aspernantium imperium; dies deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset Romam, ex ferocibus uniuersis singulos, metu suo quemque, oboedientes fecit;

6.4.6et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuuante et aedilibus uelut publicum exigentibus opus et ipsis priuatisadmonebat enim desiderium ususfestinantibus ad effectum operis; intraque annum noua urbs stetit.

6.4.7exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate habita. creati T. Quinctius Cincinnatus Q. Seruilius Fidenas quintum L. Iulius Iulus L. Aquilius Coruus L. Lucretius Tricipitinus Ser. Sulpicius Rufus exercitum alterum in Aequos,

6.4.8non ad bellumuictos namque se fatebantursed ab odio ad peruastandos fines, ne quid ad noua consilia relinqueretur uirium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem;

6.4.9ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra ui capta. ad Cortuosam nihil certaminis fuit: improuiso adorti primo clamore atque impetu cepere; direptum oppidum atque incensum est.

6.4.10Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, laborque continuus non die, non nocte remissus subegit eos. cum in sex partes diuisus exercitus Romanus senis horis in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem locusque inuadendi urbem Romanis datus est.

6.4.11publicari praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium segnius fuit; dum cunctantur, iam militum praeda erat nec nisi per inuidiam adimi poterat.

6.4.12eodem anno, ne priuatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus uel in hac magnificentia urbis conspiciendum.

ch. 5 6.5.1 iam et tribuni plebis ciuitate aedificando occupata contiones suas frequentare legibus agrariis conabantur.

6.5.2ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas a Camillo Uolscorum res possessionis haud ambiguae.

6.5.3criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse quam a Uolscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad uires et arma habuerint, incursiones eo factas;

6.5.4nobiles homines in possessionem agri publici grassari nec, nisi antequam omnia praecipiant diuisus sit, locum ibi plebi fore.

6.5.5haud magno opere plebem mouerunt et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eodem exhaustam impensis eoque agri immemorem, ad quem instruendum uires non essent.

6.5.6in ciuitate plena religionum, tunc etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut renouarentur auspicia res ad interregnum rediit. interreges deinceps M. Manlius Capitolinus Ser. Sulpicius Camerinus L. Ualerius Potitus;

6.5.7hic demum tribunorum militum consulari potestate comitia habuit. L. Papirium Cn.† Sergium L. Aemilium iterum LiciniumMenenium L. Ualerium Publicolam tertium creat; ii ex interregno magistratum occepere.

6.5.8eo anno aedis Martis Gallico bello uota dedicata est a T. Quinctio duumuiro sacris faciendis. tribus quattuor ex nouis ciuibus additae, Stellatina Tromentina Sabatina Arniensis; eaeque uiginti quinque tribuum numerum expleuere.

ch. 6 6.6.1 de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri quam fuerat.

6.6.2et de Latino Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata est.

6.6.3res ad Camillum tribunum militum consulari potestate rediit; collegae additi quinque, Ser. Cornelius Maluginensis Q. Seruilius Fidenas sextum L. Quinctius Cincinnatus L.

6.6.4Horatius Puluillus P. Ualerius. principio anni auersae curae hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuuentutem suam summisisse ad id bellum,

6.6.5eo abnuentes publicum fuisse consilium quod non prohibitos tantummodo uoluntarios dicerent militare ubi uellent.

6.6.6desierant iam ulla contemni bella. itaque senatus dis agere gratias quod Camillus in magistratu esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse si priuatus esset; et collegae fateri regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat,

6.6.7in uiro uno esse sibique destinatum in animo esse Camillo summittere imperium nec quicquam de maiestate sua detractum credere quod maiestati eius uiri concessissent. conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus confusus animo gratias egit.

6.6.8ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se [dictatorem] iam quartum creasset, magnum ab senatu talibus de se iudiciis [eius ordinis], maximum tam honoratorum collegarum obsequio iniungi;

6.6.9itaque si quid laboris uigiliarumque adici possit, certantem secum ipsum adnisurum ut tanto de se consensu ciuitatis opinionem, quae maxima sit, etiam constantem efficiat.

6.6.10quod ad bellum atque Antiates attineat, plus ibi minarum quam periculi esse; se tamen, ut nihil timendi, sic nihil contemnendi auctorem esse.

6.6.11circumsederi urbem Romanam ab inuidia et odio finitimorum; itaque et ducibus pluribus et exercitibus administrandam rem publicam esse.

6.6.12'te' inquit, 'P. Ualeri, socium imperii consiliique legiones mecum aduersus Antiatem hostem ducere placet;

6.6.13te, Q. Seruili, altero exercitu instructo paratoque in urbe castra habere, intentum siue Etruria se interim, ut nuper, siue noua haec cura, Latini atque Hernici mouerint; pro certo habeo ita rem gesturum ut patre auo teque ipso ac sex tribunatibus dignum est.

6.6.14tertius exercitus ex causariis senioribusque a L. Quinctio scribatur, qui urbi moenibusque praesidio sit. L. Horatius arma, tela, frumentum, quaeque alia [belli] tempora poscent prouideat.

6.6.15te, Ser. Corneli, praesidem huius publici consilii, custodem religionum, comitiorum, legum, rerum omnium urbanarum, collegae facimus.'

6.6.16cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam Ualerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium sibi pro dictatore seque ei pro magistro equitum futurum;

6.6.17proinde, quam opinionem de unico imperatore, eam spem de bello haberent. se uero bene sperare patres et de bello et de

6.6.18pace uniuersaque re publica erecti gaudio fremunt nec dictatore unquam opus fore rei publicae, si tales uiros in magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere atque imperare iuxta paratos laudemque conferentes potius in medium quam ex communi ad se trahentes.

ch. 7 6.7.1 iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Ualerius ad Satricum profecti, quo non Uolscorum modo iuuentutem Antiates ex noua subole lectam sed ingentem Latinorum Hernicorumque <uim> conciuerant ex integerrimis diutina pace populis. itaque nouus hostis ueteri adiunctus commouit animos militis Romani.

6.7.2quod ubi aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiauerunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin uoces quoque auditas cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem tantam multitudinem,

6.7.3nedum armatam, sustineri posse, in equum insilit et ante signa obuersus in aciem ordines interequitans: 'quae tristitia, milites, haec, quae insolita cunctatio est? hostem an me an uos ignoratis? hostis est quid aliud quam perpetua materia uirtutis gloriaeque uestrae?

6.7.4uos contra me duce, ut Falerios Ueiosque captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam, modo trigeminae uictoriae triplicem triumphum ex his ipsis Uolscis et Aequis et ex Etruria egistis.

6.7.5an me, quod non dictator uobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem? neque ego maxima imperia in uos desidero, et uos in me nihil praeter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit.

6.7.6iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc bellum adferamus quae in priora attulimus, eundem euentum belli exspectemus. simul concurreritis, quod quisque didicit ac consueuit faciet: uos uincetis, illi fugient.'

ch. 8 6.8.1 dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum manu arreptum secum in hostem rapit 'infer, miles' clamitans,

6.8.2'signum.' quod ubi uidere, ipsum Camillum, iam ad munera corporis senecta inualidum, uadentem in hostes, procurrunt pariter omnes clamore sublato 'sequere imperatorem' pro se quisque clamantes.

6.8.3emissum etiam signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt idque ut repeteretur concitatos antesignanos;

6.8.4ibi primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem sed etiam ad subsidiarios perlatum.

6.8.5nec uis tantum militum mouebat, excitata praesentia ducis, sed quod Uolscorum animis nihil terribilius erat quam ipsius Camilli forte oblata species;

6.8.6ita quocumque se intulisset uictoriam secum haud dubiam trahebat. maxime id euidens fuit, cum in laeuum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri aduectus conspectu suo proelium restituit, ostentans uincentem ceteram aciem.

6.8.7iam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga impediebatur et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis uictoriam quam proelium diremit.

6.8.8signo deinde receptui dato nox insecuta quietis Romanis perfecit bellum; Latini namque et Hernici relictis Uolscis domos profecti sunt, malis consiliis pares adepti euentus;

6.8.9Uolsci ubi se desertos ab eis uidere quorum fiducia rebellauerant, relictis castris moenibus Satrici se includunt; quos primo Camillus uallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus.

6.8.10quae postquam nulla eruptione impediri uidet, minus esse animi ratus in hoste quam ut in eo tam lentae spei uictoriam exspectaret, cohortatus milites ne tamquam Ueios oppugnantes in opere longinquo sese tererent, uictoriam in manibus esse, ingenti militum alacritate moenia undique adgressus scalis oppidum cepit. Uolsci abiectis armis sese dediderunt.

ch. 9 6.9.1 ceterum animus ducis rei maiori, Antio, imminebat: id caput Uolscorum, eam fuisse originem proximi belli.

6.9.2sed magno apparatu tormentis machinisque tam ualida quia nisi urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur.

6.9.3inter sermonem eiuscredo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisselegati ab Nepete ac Sutrio auxilium aduersus Etruscos petentes ueniunt, breuem occasionem esse ferendi auxilii memorantes. eo uim Camilli ab Antio fortuna auertit.

6.9.4namque cum ea loca opposita Etruriae et uelut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea cum quid noui molirentur et Romanis reciperandi tuendique cura erat.

6.9.5igitur senatui cum Camillo agi placuit ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet; legiones urbanae quibus Quinctius praefuerat ei decernuntur.

6.9.6quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio qui in Uolscis erat mallet, nihil recusauit; Ualerium tantummodo imperii socium depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Ualerio in Uolscos missi.

6.9.7profecti ab urbe Sutrium Furius et Ualerius partem oppidi iam captam ab Etruscis inuenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos uim hostium ab se arcentes.

6.9.8cum Romani auxilii aduentus tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit.

6.9.9itaque diuiso exercitu Camillus collegam in eam partem circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi iubet, non tanta spe scalis capi urbem posse quam ut auersis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet.

6.9.10quod simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos circumstaret, et moenia summa ui oppugnari et intra moenia esse hostem <ut> uiderunt, porta se, quae una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere.

6.9.11magna caedes fugientium et in urbe et per agros est facta: plures a Furianis intra moenia caesi, Ualeriani expeditiores ad persequendos fuere, nec ante noctem, quae conspectum ademit, finem caedendi fecere.

6.9.12Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.

ch. 10 6.10.1 uidebatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo solum quod tota hostium erat sed etiam quod parte Nepesinorum prodente ciuitatem facta erat deditio;

6.10.2mitti tamen ad principes eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis fidemque quam implorassent ab Romanis ipsi praestarent.

6.10.3unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus;

6.10.4deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus completisque fossis scalae admotae et clamore primo impetuque oppidum capitur.

6.10.5Nepesinis inde edictum ut arma ponant parcique iussum inermi: Etrusci pariter armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque auctores deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae res oppidumque cum praesidio relictum.

6.10.6ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis uictorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt. eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesitumque cur per eos annos militem ex instituto non dedissent.

6.10.7responsum frequenti utriusque gentis concilio est nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae iuuentutis aliqui apud Uolscos militauerint;

6.10.8eos tamen ipsos praui consilii poenam habere nec quemquam ex his reducem esse; militis autem non dati causam terrorem assiduum a Uolscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse.

6.10.9quae relata patribus magis tempus quam causam non uisa belli habere.

ch. 11 6.11.1 insequenti anno, A. Manlio P. Cornelio T. et L. Quinctiis Capitolinis L. Papirio Cursore <iterum C. Sergio> iterum tribunis consulari potestate, graue bellum foris, grauior domi seditio exorta,

6.11.2bellum ab Uolscis adiuncta Latinorum atque Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, a patriciae gentis uiro et inclitae famae, M. Manlio Capitolino.

6.11.3qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni inuideret eximio simul honoribus atque uirtutibus, M. Furio, aegre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exercitus esse;

6.11.4tantum iam eminere ut iisdem auspiciis creatos non pro collegis sed pro ministris habeat; cum interim, si quis uere aestimare uelit, a M. Furio reciperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx seruata esset;

6.11.5et ille inter aurum accipiendum et in spem pacis solutis animis Gallos adgressus sit, ipse armatos capientesque arcem depulerit; illius gloriae pars uirilis apud omnes milites sit qui simul uicerint: suae uictoriae neminem omnium mortalium socium esse.

6.11.6his opinionibus inflato animo, ad hoc uitio quoque ingenii uehemens et impotens, postquam inter patres non quantum aequum censebat excellere suas opes animaduertit,

6.11.7primus omnium ex patribus popularis factus cum plebeiis magistratibus consilia communicare; criminando patres, alliciendo ad se plebem iam aura non consilio ferri famaeque magnae malle quam bonae esse.

6.11.8et non contentus agrariis legibus, quae materia semper tribunis plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit: acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur sed neruo ac uinculis corpus liberum territent.

6.11.9et erat aeris alieni magna uis re damnosissima etiam diuitibus, aedificando, contracta. bellum itaque Uolscum, graue per se, oneratum Latinorum atque Hernicorum defectione, in speciem causae iactatum ut maior potestas quaereretur;

6.11.10sed noua consilia Manli magis compulere senatum ad dictatorem creandum. creatus A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T. Quinctium Capitolinum.

ch. 12 6.12.1 dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum opus erat, seu uictoria triumphoque dictaturae ipsi uires se additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Uolscis exercitum indictum audierat,

6.12.2pergit.—non dubito praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Uolscis gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo fuit unde totiens uictis Uolscis et Aequis suffecerint milites.

6.12.3quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit, cuius tandem ego rei praeter opinionem, quae sua cuique coniectanti esse potest, auctor sim?

6.12.4simile ueri est aut interuallis bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis, alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens usos esse aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, quamquam eadem semper gens bellum intulerit,

6.12.5aut innumerabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse locis quae nunc uix seminario exiguo militum relicto seruitia Romana ab solitudine uindicant.

6.12.6ingens certe, quod inter omnes auctores conueniat, quamquam nuper Camilli ductu atque auspicio accisae res erant, Uolscorum exercitus fuit; ad hoc Latini Hernicique accesserant et Circeiensium qui

6.12.7dam et coloni etiam a Uelitris Romani.—dictator castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad propositum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima capientes processit.

6.12.8'nostra uictoria est, milites' inquit, 'si quid di uatesque eorum in futurum uident. itaque, ut decet certae spei plenos et cum imparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus. ne procurri quidem ab acie uelim sed obnixos uos stabili gradu impetum hostium excipere.

6.12.9ubi illi uana iniecerint missilia et effusi stantibus uobis se intulerint, tum micent gladii et ueniat in mentem unicuique deos esse qui Romanum adiuuent deos qui secundis auibus in proelium miserint.

6.12.10tu, T. Quincti, equitem intentus ad primum initium moti certaminis teneas; ubi haerere iam aciem conlato pede uideris, tum terrorem equestrem occupatis alio pauore infer inuectusque ordines pugnantium dissipa.' sic eques,

6.12.11sic pedes, ut praeceperat, pugnant; nec dux legiones nec fortuna fefellit ducem.

ch. 13 6.13.1 multitudo hostium nulli rei praeterquam numero freta et oculis utramque metiens aciem temere proelium iniit, temere omisit;

6.13.2clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae impetu ferox gladios et conlatum pedem et uoltum hostis ardore animi micantem ferre non potuit.

6.13.3impulsa frons prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum terrorem intulit eques; rupti inde multis locis ordines motaque omnia et fluctuanti similis acies erat. dein postquam cadentibus primis iam ad se quisque peruenturam caedem cernebat, terga uertunt.

6.13.4instare Romanus; et donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit: postquam iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium animaduersum est, tum equitum turmae emissae, dato signo ne in singulorum morando caede spatium ad euadendum interim multitudini darent:

6.13.5satis esse missilibus ac terrore impediri cursum obequitandoque agmen teneri dum adsequi pedes et iusta caede conficere hostem posset.

6.13.6fugae sequendique non ante noctem finis fuit. capta quoque ac direpta eodem die castra Uolscorum praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est.

6.13.7pars maxima captiuorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec hominum de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuuentutis inuenti, manifesta fides publica ope Uolscos hostes adiutos.

6.13.8Circeiensium quoque quidam cogniti et coloni a Uelitris; Romamque omnes missi percontantibus primoribus patrum eadem quae dictatori defectionem sui quisque populi haud perplexe indicauere.

ch. 14 6.14.1 dictator exercitum in statiuis tenebat, minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat.

6.14.2non enim iam orationes modo M. Manli sed facta, popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent intuenda erant.

6.14.3centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum duci uidisset, medio foro cum caterua sua accurrit et manum iniecit; uociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, uirtutibus eius uiri fortunaque,

6.14.4'tum uero ego' inquit 'nequiquam hac dextra Capitolium arcemque seruauerim, si ciuem commilitonemque meum tamquam Gallis uictoribus captum in seruitutem

6.14.5ac uincula duci uideam.' inde rem creditori palam populo soluit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant.

6.14.6acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Ueienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans:

6.14.7se militantem, se restituentem euersos penates, multiplici iam sorte exsoluta, mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore esse; uidere lucem, forum, ciuium ora M. Manli opera;

6.14.8omnia parentum beneficia ab illo se habere; illi deuouere corporis uitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque sibi cum patria penatibus publicis ac priuatis iuris fuerit, id cum uno homine esse.

6.14.9his uocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii res.

6.14.10fundum in Ueienti, caput patrimonii, subiecit praeconi, 'ne quem uestrum' inquit, 'Quirites, donec quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumue duci patiar.' id uero ita accendit animos, ut per omne fas ac nefas secuturi uindicem libertatis uiderentur.

6.14.11ad hoc domi contionantis in modum sermones pleni criminum in patres; inter quos [cum] omisso discrimine uera an uana iaceret, thesauros Gallici auri occultari a patribus iecit nec iam possidendis publicis agris contentos esse nisi pecuniam quoque publicam auertant; ea res si palam fiat, exsolui plebem aere alieno posse.

6.14.12quae ubi obiecta spes est, enimuero indignum facinus uideri, cum conferendum ad redimendam ciuitatem a Gallis aurum fuerit, tributo conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse.

6.14.13itaque exsequebantur quaerendo ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo uersae erant omnium curae apparebatque nec ueri indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.

ch. 15 6.15.1 ita suspensis rebus dictator accitus ab exercitu in urbem uenit. postero die senatu habito, cum satis periclitatus uoluntates hominum discedere senatum ab se uetuisset, stipatus ea multitudine sella in comitio posita uiatorem ad M. Manlium misit;

6.15.2qui dictatoris iussu uocatus, cum signum suis dedisset adesse certamen, agmine ingenti ad tribunal uenit.

6.15.3hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, uelut in acie constiterant.

6.15.4tum dictator silentio facto, 'utinam' inquit, 'mihi patribusque Romanis ita de ceteris rebus cum plebe conueniat, quemadmodum, quod ad te attinet eamque rem quam de te sum quaesiturus conuenturum satis confido.

6.15.5spem factam a te ciuitati uideo fide incolumi ex thesauris Gallicis, quos primores patrum occultent, creditum solui posse. cui ego rei tantum abest ut impedimento sim ut contra te, M. Manli, adhorter, liberes fenore plebem Romanam et istos incubantes publicis thesauris ex praeda clandestina euoluas.

6.15.6quod nisi facis, siue ut et ipse in parte praedae sis siue quia uanum indicium est, in uincla te duci iubebo nec diutius patiar a te multitudinem fallaci spe concitari.'

6.15.7ad ea Manlius nec se fefellisse ait non aduersus Uolscos, totiens hostes quotiens patribus expediat, nec aduersus Latinos Hernicosque, quos falsis criminibus in arma agant, sed aduersus se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse;

6.15.8iam omisso bello quod simulatum sit, in se impetum fieri; iam dictatorem profiteri patrocinium feneratorum aduersus plebem; iam sibi ex fauore multitudinis crimen et perniciem quaeri.

6.15.9'offendit' inquit, 'te, A. Corneli, uosque, patres conscripti, circumfusa turba lateri meo? quin eam diducitis a me singuli uestris beneficiis, intercedendo, eximendo de neruo ciues uestros, prohibendo iudicatos addictosque duci, ex eo quod afluit opibus uestris sustinendo necessitates aliorum?

6.15.10sed quid ego uos de uestro impendatis hortor? sortem reliquam ferte: de capite deducite quod usuris pernumeratum est; iam nihilo mea turba quam ullius conspectior erit.

6.15.11at enim quid ita solus ego ciuium curam ago? nihilo magis quod respondeam habeo quam si quaeras quid ita solus Capitolium arcemque seruauerim. et tum uniuersis quam potui opem tuli et nunc singulis feram.

6.15.12nam quod ad thesauros Gallicos attinet, rem suapte natura facilem difficilem interrogatio facit. cur enim quaeritis quod scitis? cur quod in sinu uestro est excuti iubetis potius quam ponatis, nisi aliqua fraus subest?

6.15.13quo magis argui praestigias iubetis uestras, eo plus uereor ne abstuleritis obseruantibus etiam oculos. itaque non ego uobis ut indicem praedas uestras, sed uos id cogendi estis ut in medium proferatis.'

ch. 16 6.16.1 cum mittere ambages dictator iuberet et aut peragere uerum indicium cogeret aut fateri facinus insimulati falso crimine senatus oblataeque uani furti inuidiae, negantem arbitrio inimicorum se locuturum in uincla duci iussit.

6.16.2arreptus a uiatore 'Iuppiter' inquit, 'optime maxime Iunoque regina ac Minerua ceterique di deaeque, qui Capitolium arcemque incolitis, sicine uestrum militem ac praesidem sinitis uexari ab inimicis? haec dextra, qua Gallos fudi a delubris uestris,

6.16.3iam in uinclis et catenis erit?' nullius nec oculi nec aures indignitatem ferebant; sed inuicta sibi quaedam patientissima iusti imperii ciuitas fecerat, nec aduersus dictatoriam uim aut tribuni plebis aut ipsa plebs attollere oculos aut hiscere audebant.

6.16.4coniecto in carcerem Manlio satis constat magnam partem plebis uestem mutasse, multos mortales capillum ac barbam promisisse, obuersatamque uestibulo carceris maestam turbam.

6.16.5dictator de Uolscis triumphauit, inuidiaeque magis triumphus quam gloriae fuit; quippe domi non militiae partum eum actumque de ciue non de hoste fremebant: unum defuisse tantum superbiae, quod non M. Manlius ante currum sit ductus.

6.16.6iamque haud procul seditione res erat; cuius leniendae causa postulante nullo largitor uoluntarius repente senatus factus Satricum coloniam duo milia ciuium Romanorum deduci iussit. bina iugera et semisses agri adsignati;

6.16.7quod cum et paruum et paucis datum et mercedem esse prodendi M. Manli interpretarentur, remedio inritatur seditio.

6.16.8et iam magis insignis et sordibus et facie reorum turba Manliana erat, amotusque post triumphum abdicatione dictaturae terror et linguam et animos liberauerat hominum.

ch. 17 6.17.1 audiebantur itaque propalam uoces exprobrantium multitudini, quod defensores suos semper in praecipitem locum fauore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat:

6.17.2sic Sp. Cassium in agros plebem uocantem, sic Sp. Maelium ab ore ciuium famem suis impensis propulsantem oppressos, sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem ciuitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis;

6.17.3saginare plebem populares suos ut iugulentur. hocine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit uir consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non habuisse quod tum responderet; cui seruo unquam mendacii poenam uincula fuisse?

6.17.4non obuersatam esse memoriam noctis illius quae paene ultima atque aeterna nomini Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum per Tarpeiam rupem scandentis? non ipsius M. Manli, qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis ipso paene Ioue erepto ex hostium manibus uidissent?

6.17.5selibrisne farris gratiam seruatori patriae relatam? et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolino Ioui parem fecerint eum pati uinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse, nullam opem in tam multis uni esse?

6.17.6iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur, cum remisso quod erepturi erant ex senatus consulto Manlius uinculis liberatur; quo facto non seditio finita sed dux seditioni datus est.

6.17.7per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus et a Uelitris, purgantibus se Uolsci crimine belli captiuosque repetentibus ut suis legibus in eos animaduerterent, tristia responsa reddita, tristiora colonis quod ciues Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent.

6.17.8non negatum itaque tantum de captiuis sed, in quo ab sociis tamen temperauerant, denuntiatum senatus uerbis facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius externo, non ciui comparatum tegeret.

ch. 18 6.18.1 recrudescente Manliana seditione sub exitum anni comitia habita creatique tribuni militum consulari potestate Ser. Cornelius Maluginensis iterum P. Ualerius Potitus iterum M. Furius Camillus quintum Ser. Sulpicius Rufus iterum C. Papirius Crassus T. Quinctius Cincinnatus iterum.

6.18.2cuius principio anni et patribus et plebi peropportune externa pax data: plebi, quod non auocata dilectu spem cepit, dum tam potentem haberet ducem, fenoris expugnandi: patribus, ne quo externo terrore auocarentur animi ab sanandis domesticis malis.

6.18.3igitur cum pars utraque acrior aliquanto coorta esset, iam propinquum certamen aderat. et Manlius aduocata domum plebe cum principibus nouandarum rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior aliquanto animorum irarumque quam antea fuerat.

6.18.4iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto: spiritus dabat, quod nec ausus esset idem in se dictator quod in Sp. Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et uinculorum suorum inuidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset sed ne senatus quidem sustinere potuisset.

6.18.5his simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos incitabat plebis animos. 'quousque tandem ignorabitis uires uestras, quas natura ne beluas quidem ignorare uoluit? numerate saltem quot ipsi sitis, quot aduersarios habeatis. quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, tot nunc aduersus unum hostem eritis.

6.18.6si singuli singulos adgressuri essetis, tamen acrius crederem uos pro libertate quam illos pro dominatione certaturos.

6.18.7ostendite modo bellum; pacem habebitis. uideant uos paratos ad uim; ius ipsi remittent. audendum est aliquid uniuersis aut omnia singulis patienda.

6.18.8quousque me circumspectabitis? ego quidem nulli uestrum deero; ne fortuna mea desit uidete. ipse uindex uester, ubi uisum inimicis est, nullus repente fui, et uidistis in uincula duci uniuersi eum qui a singulis uobis uincula depuleram.

6.18.9quid sperem, si plus in me audeant inimici? an exitum Cassi Maelique exspectem? bene facitis quod abominamini. di prohibebunt haec; sed nunquam propter me de caelo descendent; uobis dent mentem oportet ut prohibeatis, sicut mihi dederunt armato togatoque ut uos a barbaris hostibus, a superbis defenderem ciuibus.

6.18.10tam paruus animus tanti populi est ut semper uobis auxilium aduersus inimicos satis sit nec ullum, nisi quatenus imperari uobis sinatis, certamen aduersus patres noritis? nec hoc natura insitum uobis est, sed usu possidemini.

6.18.11cur enim aduersus externos tantum animorum geritis ut imperare illis aequum censeatis? quia consuestis cum eis pro imperio certare, aduersus hos temptare magis quam tueri libertatem.

6.18.12tamen, qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis, omnia adhuc quantacumque petistis obtinuistis, seu ui seu fortuna uestra.

6.18.13tempus est etiam maiora conari. experimini modo et uestram felicitatem et me, ut spero, feliciter expertum; minore negotio qui imperet patribus imponetis quam qui resisterent imperantibus imposuistis.

6.18.14solo aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere Romana plebes possit. proinde adeste; prohibete ius de pecuniis dici. ego me patronum profiteor plebis, quod mihi cura mea et fides nomen induit:

6.18.15uos si quo insigni magis imperii honorisue nomine uestrum appellabitis ducem,

6.18.16eo utemini potentiore ad obtinenda ea quae uoltis.' inde de regno agendi ortum initium dicitur; sed nec cum quibus nec quem ad finem consilia peruenerint, satis planum traditur.

ch. 19 6.19.1 at in parte altera senatus de secessione in domum priuatam plebis, forte etiam in arce positam, et imminenti mole libertate agitat.

6.19.2magna pars uociferantur Seruilio Ahala opus esse, qui non in uincla duci iubendo inritet publicum hostem sed unius iactura ciuis finiat intestinum bellum.

6.19.3decurritur ad leniorem uerbis sententiam, uim tamen eandem habentem, ut uideant magistratus ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.

6.19.4tum tribuni consulari potestate tribunique plebinam et <ei>, quia eundem [et] suae potestatis, quem libertatis omnium, finem cernebant, patrum auctoritati se dedideranthi tum omnes quid opus facto sit consultant.

6.19.5cum praeter uim et caedem nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis:

6.19.6'quid patrum et plebis certamen facimus, quod ciuitatis esse aduersus unum pestiferum ciuem debet? quid cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius adgredi est ut suis ipse oneratus uiribus ruat?

6.19.7diem dicere ei nobis in animo est. nihil minus populare quam regnum est. simul multitudo illa non secum certari uiderint et ex aduocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati fauebunt suae.'

ch. 20 6.20.1 adprobantibus cunctis diem Manlio dicunt. quod ubi est factum, primo commota plebs est,

6.20.2utique postquam sordidatum reum uiderunt nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad eum diem nunquam usu uenisset, ut in tanto discrimine non et proximi uestem mutarent:

6.20.3Ap. Claudio in uincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque omnem gentem sordidatam fuisse; consensu opprimi popularem uirum, quod primus a patribus ad plebem defecisset.

6.20.4cum dies uenit, quae praeter coetus multitudinis seditiosasque uoces et largitionem et fallax indicium pertinentia proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud neminem auctorem inuenio;

6.20.5nec dubito haud parua fuisse, cum damnandi mora plebi non in causa sed in loco fuerit. illud notandum uidetur, ut sciant homines quae et quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed inuisa etiam reddiderit:

6.20.6homines prope quadringentos produxisse dicitur, quibus sine fenore expensas pecunias tulisset, quorum bona uenire, quos duci addictos prohibuisset;

6.20.7ad haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed protulisse etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes duas murales coronas, ciuicas octo;

6.20.8ad hoc seruatos ex hostibus ciues [produxit], inter quos C. Seruilium magistrum equitum absentem nominatum; et cum ea quoque quae bello gesta essent pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus

6.20.9insigne cicatricibus bello acceptis et identidem Capitolium spectans Iouem deosque alios deuocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque esse ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos uniuersosque ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos immortales uersi de se iudicarent.

6.20.10in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et reus ad Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos preces auertisset, apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent tanti memoria decoris, nunquam fore in praeoccupatis beneficio animis uero crimini locum.

6.20.11ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est. ibi crimen ualuit et obstinatis animis triste iudicium inuisumque etiam iudicibus factum.

6.20.12sunt qui per duumuiros, qui de perduellione anquirerent creatos, auctores sint damnatum. tribuni de saxo Tarpeio deiecerunt locusque idem in uno nomine et eximiae gloriae monumentum et poenae ultimae fuit.

6.20.13adiectae mortuo notae sunt: publica una, quod, cum domus eius fuisset ubi nunc aedes atque officina Monetae est, latum ad populum est ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret;

6.20.14gentilicia altera, quod gentis Manliae decreto cautum est ne quis deinde M. Manlius uocaretur. hunc exitum habuit uir, nisi in libera ciuitate natus esset, memorabilis.

6.20.15populum breui, postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem uirtutes desiderium eius tenuit. pestilentia etiam breui consecuta nullis occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano supplicio magnae parti uideri orta:

6.20.16uiolatum Capitolium esse sanguine seruatoris nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.

ch. 21 6.21.1 pestilentiam inopia frugum et uolgatam utriusque mali famam anno insequente multiplex bellum excepit, L. Ualerio quartum A. Manlio tertium Ser. Sulpicio tertium L. Lucretio L. Aemilio tertium M. Trebonio tribunis militum consulari potestate.

6.21.2hostes noui praeter Uolscos, uelut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Circeiosque et Uelitras colonias, iam diu molientes defectionem, et suspectum Latium Lanuuini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti.

6.21.3id patres rati contemptu accidere, quod Ueliternis ciuibus suis tam diu impunita defectio esset, decreuerunt ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo.

6.21.4ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueuiros Pomptino agro diuidendo et triumuiros Nepete coloniae deducendae creauerunt.

6.21.5tum, ut bellum iuberent, latum ad populum est et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus bellum iusserunt.

6.21.6apparatum eo anno bellum est, exercitus propter pestilentiam non eductus, eaque cunctatio colonis spatium dederat deprecandi senatum; et magna hominum pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat,

6.21.7ni priuato, ut fit, periculo publicum implicitum esset auctoresque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum dederentur, auertissent colonias a consiliis pacis.

6.21.8neque in senatu solum per eos legatio impedita est sed magna pars plebis incitata ut praedatum in agrum Romanum exirent. haec noua iniuria exturbauit omnem spem pacis.

6.21.9de Praenestinorum quoque defectione eo anno primum fama exorta; arguentibusque eos Tusculanis et Gabinis et Labicanis, quorum in fines incursatum erat, ita placide ab senatu responsum est ut minus credi de criminibus, quia nollent ea uera esse, appareret.

ch. 22 6.22.1 insequenti anno Sp. et L. Papirii noui tribuni militum consulari potestate Uelitras legiones duxere, quattuor collegis Ser. Cornelio Maluginensi tertium Q. Seruilio C. Sulpicio L. Aemilio quartum tribunis ad praesidium urbis et si qui ex Etruria noui motus nuntiarenturomnia enim inde suspecta erantrelictis.

6.22.2ad Uelitras aduersus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset.

6.22.3oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum censebant. litterae Romam ad senatum cum uictoriae nuntiis acriores in Praenestinum quam in Ueliternum hostem missae.

6.22.4itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis indictum; qui coniuncti Uolscis anno insequente Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis defensam, ui expugnarunt foedeque in captis exercuere uictoriam.

6.22.5eam rem aegre passi Romani M. Furium Camillum sextum tribunum militum creauere. additi collegae A. et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum L.

6.22.6Lucretio et M. Fabio Ambusto. Uolscum bellum M. Furio extra ordinem decretum; adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e re publica quam ut collegae materia ad omnem laudem esset et publice, quod rem temeritate eius prolapsam restituit et priuatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit.

6.22.7exactae iam aetatis Camillus erat, comitiisque iurare parato in uerba excusandae ualetudini solita consensus populi restiterat; sed uegetum ingenium in uiuido pectore uigebat uirebatque integris sensibus, et ciuiles iam res haud magnopere obeuntem bella excitabant.

6.22.8quattuor legionibus quaternum milium scriptis, exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem ad Satricum profectus. ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum numero quo aliquantum praestabant, opperiebantur.

6.22.9postquam appropinquare Romanos senserunt, extemplo in aciem procedunt nihil dilaturi quin periculum summae rerum facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, quibus solis confiderent, profuturas esse.

ch. 23 6.23.1 idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam unius uiri consilium atque imperium morabatur, qui occasionem iuuandarum ratione uirium trahendo bello quaerebat.

6.23.2eo magis hostis instare nec iam pro castris tantum suis explicare aciem sed procedere in medium campi et uallo prope hostium signa inferendo superbam fiduciam uirium ostentare.

6.23.3id aegre patiebatur Romanus miles, multo aegrius alter ex tribunis militum, L. Furius, ferox cum aetate et ingenio, tum multitudinis ex incertissimo sumentis animos spe inflatus.

6.23.4hic per se iam milites incitatos insuper instigabat eleuando, qua una poterat, aetate auctoritatem collegae, iuuenibus bella data dictitans et cum corporibus uigere et deflorescere animos;

6.23.5cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et, qui adueniens castra urbesque primo impetu rapere sit solitus, eum residem intra uallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumue hostium uiribus sperantem?

6.23.6quam occasionem, quod tempus, quem insidiis instruentem locum?

6.23.7frigere ac torpere senis consilia. sed Camillo cum uitae satis tum gloriae esse; quid attinere cum mortali corpore uno ciuitatis quam immortalem esse deceat pati consenescere uires?

6.23.8his sermonibus tota in se auerterat castra; et cum omnibus locis posceretur pugna, 'sustinere' inquit, 'M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat; cede unus omnibus et patere te uinci consilio ut maturius bello uincas'.

6.23.9ad ea Camillus, quae bella suo unius auspicio gesta ad eam diem essent, negare in eis neque se neque populum Romanum aut consilii sui aut fortunae paenituisse; nunc scire se collegam habere iure imperioque parem, uigore aetatis praestantem;

6.23.10itaque se quod ad exercitum attineat, regere consuesse, non regi: collegae imperium se non posse impedire. dis bene iuuantibus ageret quod e re publica duceret:

6.23.11aetati suae se ueniam etiam petere ne in prima acie esset. quae senis munia in bello sint, iis se non defuturum: id a dis immortalibus precari ne qui casus suum consilium laudabile efficiat.

6.23.12nec ab hominibus salutaris sententia nec a dis tam piae preces auditae sunt. primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat ualidamque stationem pro castris opponit; ipse edito loco spectator intentus in euentum alieni consilii constitit.

ch. 24 6.24.1 simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo non metu pedem rettulit.

6.24.2lenis ab tergo cliuus erat inter aciem et castra; et, quod multitudo suppeditabat, aliquot ualidas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi uallo appropinquasset hostis, erumperent.

6.24.3Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit; uersus itaque in uictorem terror et nouo hoste et supina ualle Romanam inclinauit aciem.

6.24.4instant Uolsci recentes qui e castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam qui simulata cesserant fuga. iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis ferociae ueterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat,

6.24.5cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis 'haec est' inquit, 'milites, pugna quam poposcistis? quis homo, quis deus est, quem accusare possitis? uestra illa temeritas, uestra ignauia haec est.

6.24.6secuti alium ducem sequimini nunc Camillum et quod ductu meo soletis uincite. quid uallum et castra spectatis? neminem uestrum illa nisi uictorem receptura sunt'.

6.24.7pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa obuertique aciem uiderunt in hostem et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate uenerabilis inter prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in uicem totam alacri clamore peruasit aciem.

6.24.8neque alter tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigandoad quam rem leuiorem auctorem eum culpae societas feceratsed ab imperio totus ad preces uersus orare singulos uniuersosque ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent:

6.24.9'abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi. Camillus in utraque uestra fortuna suam gloriam uidet; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sen

6.24.10tiam.' optimum uisum est in fluctuante acie tradi equos et pedestri pugna inuadere hostem. eunt insignes armis animisque qua premi parte maxime peditum copias uident. nihil neque apud duces neque apud milites remittitur a summo certamine animi.

6.24.11sensit ergo euentus uirtutis enixae opem et Uolsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in ueram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris quae capta eodem impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.

ch. 25 6.25.1 ubi in recensendis captiuis cum Tusculani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur percontantibusque fassi publico consilio se militasse.

6.25.2cuius tam uicini belli metu Camillus motus extemplo se Romam captiuos ducturum ait, ne patres ignari sint Tusculanos ab societate descisse: castris exercituique interim, si uideatur, praesit collega.

6.25.3documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus praeferret; nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam satis placato animo Camillus laturus culpam eius uidebatur, qua data in tam praecipitem casum res publica esset;

6.25.4et cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, cum uaria fortuna in Uolscis gesta res esset, aduersae pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne penes M. Furium esse.

6.25.5introductis in senatum captiuis cum bello persequendos Tusculanos patres censuissent Camilloque id bellum mandassent, adiutorem sibi ad eam rem unum petit, permissoque ut ex collegis optaret quem uellet contra spem omnium L. Furium optauit;

6.25.6qua moderatione animi cum collegae leuauit infamiam tum sibi gloriam ingentem peperit. nec fuit cum Tusculanis bellum: pace constanti uim Romanam arcuerunt quam armis non poterant.

6.25.7intrantibus fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus; patentibus portis urbis togati obuiam frequentes imperatoribus processere; commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris deuehitur.

6.25.8Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens,

6.25.9ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia in medio uidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium uocibus ac repletas semitas inter uolgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium qua quemque suorum usuum causae ferrent,

6.25.10nihil usquam non pauidis modo sed ne mirantibus quidem simile, circumspiciebat omnia, inquirens oculis ubinam bellum fuisset;

6.25.11adeo nec amotae rei usquam nec oblatae ad tempus uestigium ullum erat sed ita omnia constanti tranquilla pace ut eo uix fama belli perlata uideri posset.

ch. 26 6.26.1 uictus igitur patientia hostium senatum eorum uocari iussit. 'soli adhuc' inquit, 'Tusculani, uera arma uerasque uires quibus ab ira Romanorum uestra tutaremini inuenistis.

6.26.2ite Romam ad senatum; aestimabunt patres utrum plus ante poenae an nunc ueniae meriti sitis. non praecipiam gratiam publici beneficii; deprecandi potestatem a me habueritis; precibus euentum uestris senatus quem uidebitur dabit.'

6.26.3postquam Romam Tusculani uenerunt senatusque paulo ante fidelium sociorum maestus in uestibulo curiae est conspectus, moti extemplo patres uocari eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter iussere.

6.26.4dictator Tusculanus ita uerba fecit: 'quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nunc uidetis nos stantes in uestibulo curiae uestrae, ita armati paratique obuiam imperatoribus legionibusque uestris processimus.

6.26.5hic noster, hic plebis nostrae habitus fuit eritque semper, nisi si quando a uobis proque uobis arma acceperimus. gratias agimus et ducibus uestris et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt.

6.26.6pacem, quam nos praestitimus, eam a uobis petimus; bellum eo, sicubi est, auertatis precamur; in nos quid arma polleant uestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur. haec mens nostra estdi immortales facianttam felix quam pia.

6.26.7quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi reuicta rebus uerbis confutare nihil attinet, tamen, etiamsi uera sint, uel fateri nobis ea, cum tam euidenter paenituerit, tutum censemus. peccetur in uos, dum digni sitis quibus ita satisfiat'.

6.26.8tantum fere uerborum ab Tusculanis factum. pacem in praesentia nec ita multo post ciuitatem etiam impetrauerunt. ab Tusculo legiones reductae.

ch. 27 6.27.1 Camillus, consilio et uirtute in Uolsco bello, felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari aduersus collegam patientia et moderatione insignis,

6.27.2magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. UaleriisLucio quintum, Publio tertium—[et] C. Sergio tertium LicinioMenenio iterum P. Papirio Ser. Cornelio Maluginense.

6.27.3censoribus quoque eguit annus, maxime propter incertam famam aeris alieni, adgrauantibus summam etiam inuidiae eius tribunis plebis, cum ab iis eleuaretur quibus fide magis quam fortuna debentium laborare creditum uideri expediebat.

6.27.4creati censores C. Sulpicius Camerinus Sp. Postumius Regillensis, coeptaque iam res morte Postumi, quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est.

6.27.5igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii uitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari uelut dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum fuit.

6.27.6eam uero ludificationem plebis tribuni ferendam negabant: fugere senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam partem a parte ciuitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus;

6.27.7passim iam sine ullo discrimine bella quaeri: ab Antio Satricum, ab Satrico Uelitras, inde Tusculum legiones ductas; Latinis Hernicis Praenestinis iam intentari arma ciuium magis quam hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in urbe aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere in contione, ubi aliquando audiant uocem tribuniciam de leuando fenore et finem aliarum iniuriarum agentem.

6.27.8quod si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici quemquam ciuem Romanum ob creditam pecuniam passuros neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque neruo debeatur.

6.27.9merces seditionis proposita confestim seditionem excitauit. nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli nouas legiones scribendas patres censuerant; quae utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri coepta;

6.27.10nam neque duci addictos tribuni sinebant neque iuniores nomina dabant. cum patribus minor <in> praesens cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus essetquippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino

6.27.11consedisse nuntiabaturinterim tribunos plebis fama ea ipsa inritauerat magis ad susceptum certamen quam deterruerat neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe quam prope inlatum moenibus ipsis bellum ualuit.

ch. 28 6.28.1 nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem in semet ipsos uersos,

6.28.2occasionem rati duces eorum raptim agmine facto, peruastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere.

6.28.3ingens in urbe trepidatio fuit. conclamatum 'ad arma', concursumque in muros adque portas est; tandemque ab seditione ad bellum uersi dictatorem T.

6.28.4Quinctium Cincinnatum creauere. is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum esttantus eius magistratus terror eratsimul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione conuenere.

6.28.5dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Allia flumine posita; inde agrum late populantes, fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant;

6.28.6similem pauorem inde ac fugam fore ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos? species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque uocis in oculis atque auribus fore.

6.28.7has inanium rerum inanes ipsas uoluentes cogitationes fortunae loci delegauerant spes suas. Romani contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse quem ad Regillum lacum deuictum centum annorum pace obnoxia tenuerint:

6.28.8locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta uictoriae suae;

6.28.9quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnauerint in repetenda patria ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint ne quis hostis qui moenia Romana intrasset nuntium secundae aduersaeque fortunae domum perferret.

ch. 29 6.29.1 his utrimque animis ad Alliam uentum est. dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi intentique, 'uidesne tu' inquit, 'A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad Alliam constitisse? nec illis di immortales certioris quicquam fiduciae maiorisue quod sit auxilii dederint.

6.29.2at tu, fretus armis animisque, concitatis equis inuade mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa. adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas simul uobis uiolatis nobisque per uestrum numen deceptis.' non equitem, non peditem sustinuere Praenestini.

6.29.3primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt dein, postquam nullo loco constabat acies, terga uertunt consternatique et praeter castra etiam sua pauore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt quam in conspectu Praeneste fuit.

6.29.4ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt, ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.

6.29.5sed postquam direptis ad Alliam castris uictor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum; et uix moenia tuta rati oppido se Praeneste includunt.

6.29.6octo praeterea oppida erant sub dicione Praenestinorum. ad ea circumlatum bellum deincepsque haud magno certamine captis Uelitras exercitus ductus; eae quoque expugnatae.

6.29.7tum ad caput belli Praeneste uentum.

6.29.8id non ui sed per deditionem receptum est. T. Quinctius, semel acie uictor, binis castris hostium, nouem oppidis ui captis, Praeneste in deditionem accepto Romam reuertit triumphansque signum Praeneste deuectum Iouis Imperatoris in Capitolium tulit.

6.29.9dedicatum est inter cellam Iouis ac Mineruae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit: 'Iuppiter atque diui omnes hoc dederunt

6.29.10ut T. Quinctius dictator oppida nouem caperet'. die uicesimo quam creatus erat dictatura se abdicauit.

ch. 30 6.30.1 comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus.

6.30.2ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio; plebes C. Sextilium M. Albinium L. Antistium dedit. Manliis, quod genere plebeios,

6.30.3gratia Iulium anteibant, Uolsci prouincia sine sorte, sine comparatione, extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et patres qui dederant paenituit.

6.30.4inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus uelut circumuentis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut essent citati feruntur, ne auctore quidem adseruato qui eos hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat ipsi in insidias praecipitauere.

6.30.5ibi dum iniquo loco sola uirtute militum restantes caedunt caedunturque, castra interim Romana iacentia in campo ab altera parte hostes inuasere.

6.30.6ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit Fortunae populi Romani, id militum etiam sine rectore stabilis uirtus tutata est.

6.30.7quae ubi Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; deinde, postquam quietae res ex Uolscis adferebantur et apparuit nescire eos uictoria et tempore uti, reuocati etiam inde exercitus ac duces;

6.30.8otiumque inde, quantum a Uolscis, fuisset; id modo extremo anno tumultuatum quod Praenestini concitatis Latinorum populis rebellarunt.

6.30.9eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum noui coloni adscripti; rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.

ch. 31 6.31.1 insequentis anni principia statim seditione ingenti arsere tribunis militum consulari potestate Sp. Furio Q. Seruilio iterum LicinioMenenio tertium P. Cloelio M. Horatio L. Geganio.

6.31.2erat autem et materia et causa seditionis aes alienum; cuius noscendi gratia Sp. Seruilius Priscus Q. Cloelius Siculus censores facti ne rem agerent bello impediti sunt;

6.31.3namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris legiones Uolscorum ingressas fines popularique passim Romanum agrum attulere.

6.31.4in qua trepidatione tantum afuit ut ciuilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo uiolentior potestas tribunicia impediendo dilectu esset, donec condiciones impositae patribus ne quis, quoad bellatum esset, tributum daret aut ius de pecunia credita diceret.

6.31.5eo laxamento plebi sumpto mora dilectui non est facta. legionibus nouis scriptis placuit duos exercitus in agrum Uolscum legionibus diuisis duci. Sp. Furius M. Horatius dextrorsus <in> maritimam oram atque Antium, Q. Seruilius et L. Geganius laeua ad montes <et> Ecetram pergunt.

6.31.6neutra parte hostis obuius [fuit]. populatio itaque non illi uagae similis quam Uolscus latrocinii more, discordiae hostium fretus et uirtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat sed ab iusto exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis grauior.

6.31.7quippe a Uolscis timentibus ne interim exercitus ab Roma exiret incursiones in extrema finium factae erant; Romano contra etiam in hostico morandi causa [erat], ut hostem ad certamen eliceret.

6.31.8itaque omnibus passim tectis agrorum uicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti.

ch. 32 6.32.1 paruo interuallo ad respirandum debitoribus dato, postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio et tantum abesse spes ueteris leuandi fenoris, ut tributo nouum fenus contraheretur in murum a censoribus locatum saxo quadrato faciundum;

6.32.2cui succumbere oneri coacta plebes, quia quem dilectum impedirent non habebant tribuni plebis.

6.32.3tribunos etiam militares patricios omnes coacta principum opibus fecit, L. Aemilium P. Ualerium quartum C. Ueturium Ser. Sulpicium L. et C. Quinctios Cincinnatos.

6.32.4iisdem opibus obtinuere ut aduersus Latinos Uolscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum castra habebant, nullo impediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres exercitus scriberent:

6.32.5unum ad praesidium urbis: alterum qui, si qui alibi motus exstitisset, ad subita belli mitti posset: tertium longe ualidissimum P. Ualerius et L. Aemilius ad Satricum duxere.

6.32.6ubi cum aciem instructam hostium loco aequo inuenissent, extemplo pugnatum; et ut nondum satis claram uictoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit.

6.32.7postero die iterata pugna; et aliquamdiu aequa uirtute fortunaque Latinae maxime legiones longa societate militiam Romanam edoctae restabant.

6.32.8sed eques immissus ordines turbauit; turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se inuexit acies, tantum hostes gradu demoti; et ut semel inclinauit pugna, iam intolerabilis Romana uis erat.

6.32.9fusi hostes cum Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi: castra capta direptaque.

6.32.10ab Satrico nocte quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt Antium; et cum Romanus exercitus prope uestigiis sequeretur, plus tamen timor quam ira celeritatis habuit.

6.32.11prius itaque moenia intrauere hostes quam Romanus extrema agminis carpere aut morari posset. inde aliquot dies uastando agro absumpti nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.

ch. 33 6.33.1 seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates uicti malis subactique bello in quo et nati erant et consenuerant deditionem spectarent,

6.33.2Latinos ex diutina pace noua defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perseuerandum in bello faceret. finis certaminis fuit postquam utrisque apparuit nihil per alteros stare quo minus incepta persequerentur.

6.33.3Latini profecti, ab societate pacis, ut rebantur, inhonestae sese uindicauerunt; Antiates incommodis arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque Romanis dedunt.

6.33.4ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos bello laedere nec Uolscos in armis retinere potuerant, eo erupit ut Satricum urbem, quae receptaculum primum eis aduersae pugnae fuerat, igni concremarent. nec aliud tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanisque inicerent, quam Matris Matutae templum;

6.33.5inde eos nec sua religio nec uerecundia deum arcuisse dicitur sed uox horrenda edita templo cum tristibus minis ni nefandos ignes procul delubris amouissent.

6.33.6incensos ea rabie impetus Tusculum tulit ob iram, quod deserto communi concilio Latinorum non in societatem modo Romanam sed etiam in ciuitatem se dedissent.

6.33.7patentibus portis cum improuiso incidissent, primo clamore oppidum praeter arcem captum est. in arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis nuntiosque Romam, qui certiorem de suo casu senatum facerent, misere.

6.33.8haud segnius quam fide populi Romani dignum fuit exercitus Tusculum ductus; L. Quinctius et Ser. Sulpicius tribuni militum duxere.

6.33.9clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum animo hinc moenia [Tusculi] tueri uident, illinc arcem oppugnare, terrere una ac pauere.

6.33.10aduentus Romanorum mutauerat utriusque partis animos: Tusculanos ex ingenti metu in summam alacritatem, Latinos ex prope certa fiducia mox capiendae arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam de se ipsis spem uerterat.

6.33.11tollitur ex arce clamor ab Tusculanis; excipit aliquanto maior ab exercitu Romano. utrimque urgentur Latini: nec impetus Tusculanorum decurrentium ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia molientesque obices portarum arcere possunt.

6.33.12scalis prius moenia capta, inde effracta claustra portarum; et cum anceps hostis et a fronte et a tergo urgeret nec ad pugnam ulla uis nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi ad unum omnes. reciperato ab hostibus Tusculo exercitus Romam est reductus.

ch. 34 6.34.1 quanto magis prosperis eo anno bellis tranquilla omnia foris erant, tanto in urbe uis patrum in dies miseriaeque plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solui, facultas soluendi impediretur.

6.34.2itaque cum iam ex re nihil dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditoribus satisfaciebant poenaque in uicem fidei cesserat.

6.34.3adeo ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum sed principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum inter patricios petendum,

6.34.4quod tanta ui ut liceret tetenderant, sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos petendosque ulli uiro acri experientique animus esset, possessionemque honoris usurpati modo a plebe per paucos annos reciperasse in perpetuum patres uiderentur.

6.34.5ne id nimis laetum parti alteri esset, parua, ut plerumque solet, rem ingentem moliundi causa interuenit. M. Fabi Ambusti, potentis uiri cum inter sui corporis homines tum etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor eius habebatur, filiae duae nuptae, Ser. Sulpicio maior, minor C. Licinio Stoloni erat, illustri quidem uiro tamen plebeio; eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam Fabio ad uolgum quaesierat.

6.34.6forte ita incidit ut in Ser. Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiae cum inter se, ut fit, sermonibus tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de foro se domum reciperet, forem, ut mos est, uirga percuteret. cum ad id moris eius insueta expauisset minor Fabia, risui sorori fuit miranti ignorare id sororem;

6.34.7ceterum is risus stimulos paruis mobili rebus animo muliebri subdidit. frequentia quoque prosequentium rogantiumque num quid uellet credo fortunatum matrimonium ei sororis uisum suique ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri uolt, paenituisse.

6.34.8confusam eam ex recenti morsu animi cum pater forte uidisset, percontatus 'satin salue?' auertentem causam doloris, quippe nec satis piam aduersus sororem nec admodum in uirum honorificam,

6.34.9elicuit comiter sciscitando, ut fateretur eam esse causam doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia intrare posset.

6.34.10consolans inde filiam Ambustus bonum animum habere iussit: eosdem propediem domi uisuram honores quos apud sororem uideat.

6.34.11inde consilia inire cum genero coepit, adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.

ch. 35 6.35.1 occasio uidebatur rerum nouandarum propter ingentem uim aeris alieni, cuius leuamen mali plebes nisi suis in summo imperio locatis nullum speraret: accingendum ad eam cogitationem esse;

6.35.2conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, peruenire ad summa et patribus aequari tam honore quam uirtute possent.

6.35.3in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi uiam ad ceteros honores aperirent;

6.35.4creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgauere leges omnes aduersus opes patriciorum et pro commodis plebis: unam de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum esset id quod superesset triennio aequis portionibus persolueretur;

6.35.5alteram de modo agrorum, ne quis plus quingenta iugera agri possideret; tertiam, ne tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur; cuncta ingentia et quae sine certamine maximo obtineri non possent.

6.35.6omnium igitur simul rerum, quarum immodica cupido inter mortales est, agri, pecuniae, honorum discrimine proposito conterriti patres, cum trepidassent publicis priuatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem inuento collegas aduersus tribunicias rogationes comparauerunt.

6.35.7qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque uiderunt, stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt.

6.35.8iamque frustra saepe concilio aduocato, cum pro antiquatis rogationes essent, 'bene habet' inquit Sextius; 'quando quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem.

6.35.9agitedum comitia indicite, patres, tribunis militum creandis; faxo ne iuuet uox ista ueto, qua nunc concinentes

6.35.10collegas nostros tam laeti auditis.' haud inritae cecidere minae: comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla sunt habita. Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules magistratus creari passi sunt; eaque solitudo magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit.

ch. 36 6.36.1 alia bella opportune quieuere: Ueliterni coloni gestientes otio quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursauere et Tusculum oppugnare adorti sunt;

6.36.2eaque res Tusculanis, ueteribus sociis, nouis ciuibus, opem orantibus uerecundia maxime non patres modo sed etiam plebem mouit.

6.36.3remittentibus tribunis plebis comitia per interregem sunt habita; creatique tribuni militum L. Furius A. Manlius Ser. Sulpicius Ser. Cornelius P. et C. Ualerii. haudquaquam tam oboedientem in dilectu quam in comitiis plebem habuere;

6.36.4ingentique contentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo summouere hostem sed intra suamet ipsum moenia compulere;

6.36.5obsidebanturque haud paulo ui maiore Uelitrae quam Tusculum obsessum fuerat. nec tamen ab eis, a quibus obsideri coeptae erant, expugnari potuere;

6.36.6ante noui creati sunt tribuni militum, Q. Seruilius C. Ueturius A. et M. Cornelii Q. Quinctius M. Fabius. nihil ne ab his quidem tribunis ad Uelitras memorabile factum.

6.36.7in maiore discrimine domi res uertebantur. nam praeter Sextium Liciniumque latores legum, iam octauum tribunos plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se haud dubium ferebat;

6.36.8et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes animi uocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni suae praetendebant:

6.36.9Uelitris in exercitu plebis magnam partem abesse; in aduentum militum comitia differri debere, ut uniuersa plebes de suis commodis suffragium ferret.

6.36.10Sextius Liciniusque cum parte collegarum et uno ex tribunis militum Fabio, artifices iam tot annorum usu tractandi animos plebis, primores patrum productos interrogando de singulis, quae ferebantur ad populum, fatigabant:

6.36.11auderentne postulare ut, cum bina iugera agri plebi diuiderentur, ipsis plus quingenta iugera habere liceret ut singuli prope trecentorum ciuium possiderent agros, plebeio homini uix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus pateret ager?

6.36.12an placeret fenore circumuentam plebem, [ni] potius quam sortem [creditum] soluat, corpus in neruum ac supplicia dare et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri uinctis nobiles domus et, ubicumque patricius habitet, ibi carcerem priuatum esse?

ch. 37 6.37.1 haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes sibimet ipsos maiore audientium indignatione quam sua increpuissent,

6.37.2atqui nec agros occupandi modum nec fenore trucidandi plebem alium patribus unquam fore, adfirmabant, nisi alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis, [plebi] fecissent.

6.37.3contemni iam tribunos plebis, quippe quae potestas iam suam ipsa uim frangat intercedendo.

6.37.4non posse aequo iure agi ubi imperium penes illos, penes se auxilium tantum sit; nisi imperio communicato nunquam plebem in parte pari rei publicae fore. nec esse quod quisquam satis putet, si plebeiorum ratio comitiis consularibus habeatur; nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse sit, neminem fore.

6.37.5an iam memoria exisse, cum tribunos militum idcirco potius quam consules creari placuisset ut et plebeiis pateret summus honos, quattuor et quadraginta annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse?

6.37.6qui crederent duobus nunc in locis sua uoluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum uiam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?

6.37.7lege obtinendum esse quod comitiis per gratiam nequeat, et seponendum extra certamen alterum consulatum ad quem plebi sit aditus, quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris futurus sit.

6.37.8nec iam posse dici id quod antea iactare soliti sint, non esse in plebeiis idoneos uiros ad curules magistratus. numqui enim socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini Calui tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit?

6.37.9quin contra patricios aliquot damnatos post tribunatum, neminem plebeium. quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis ante annis ex plebe coeptos creari nec ullius eorum populum Romanum paenituisse.

6.37.10consulatum superesse plebeiis; eam esse arcem libertatis, id columen. si eo peruentum sit, tum populum Romanum uere exactos ex urbe reges et stabilem libertatem suam existimaturum;

6.37.11quippe ex illa die in plebem uentura omnia quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda.

6.37.12huius generis orationes ubi accipi uidere, nouam rogationem promulgant, ut pro duumuiris sacris faciundis decemuiri creentur ita ut pars ex plebe, pars ex patribus fiat; omniumque earum rogationum comitia in aduentum eius exercitus differunt qui Uelitras obsidebat.

ch. 38 6.38.1 prius circumactus est annus quam a Uelitris reducerentur legiones; ita suspensa de legibus res ad nouos tribunos militum dilata; nam plebis tribunos eosdem, duos utique quia legum latores erant, plebes reficiebat.

6.38.2tribuni militum creati T. Quinctius Ser. Cornelius Ser. Sulpicius Sp. Seruilius L. Papirius L. Ueturius.

6.38.3principio statim anni ad ultimam dimicationem de legibus uentum; et cum tribus uocarentur nec intercessio collegarum latoribus obstaret, trepidi patres ad duo ultima auxilia, summum imperium summumque ad ciuem decurrunt.

6.38.4dictatorem dici placet; dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum equitum L. Aemilium cooptat. legum quoque latores aduersus tantum apparatum aduersariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium uocant.

6.38.5cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque consedisset atque ageretur res solito primum certamine inter se tribunorum plebi ferentium legem intercedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, tantum uinceretur fauore legum ipsarum latorumque et 'uti rogas' primae tribus dicerent, tum Camillus 'quando quidem' inquit,

6.38.6'Quirites, iam uos tribunicia libido, non potestas regit et intercessionem, secessione quondam plebis partam, uobis eadem ui facitis inritam qua peperistis, non rei publicae magis uniuersae quam uestra causa dictator intercessioni adero euersumque uestrum auxilium imperio tutabor.

6.38.7itaque si C. Licinius et L. Sextius intercessioni collegarum cedunt, nihil patricium magistratum inseram concilio plebis; si aduersus intercessionem tamquam captae ciuitati leges imponere tendent, uim tribuniciam a se ipsa

6.38.8dissolui non patiar.' aduersus ea cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira Camillus lictores qui de medio plebem emouerent misit et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum.

6.38.9terrorem ingentem incusserat plebi: ducibus plebis accendit magis certamine animos quam minuit. sed re neutro inclinata magistratu se abdicauit, seu quia uitio creatus erat, ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis tulerunt ad plebem idque plebs sciuit, ut, si M. Furius pro dictatore quid egisset, quingentum milium ei multa esset;

6.38.10sed auspiciis magis quam noui exempli rogatione deterritum ut potius credam, cum ipsius uiri facit ingenium, tum quod ei suffectus est extemplo P. Manlius dictatorquem quid creari attinebat ad id certamen quo M. Furius uictus esset?—

6.38.11et quod eundem M. Furium dictatorem insequens annus habuit, haud sine pudore certe fractum priore anno in se imperium repetiturum;

6.38.12simul quod eo tempore quo promulgatum de multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi uidebat,

6.38.13obsistere potuit aut ne illas quidem propter quas et haec lata erat impedire; et quod usque ad memoriam nostram tribuniciis consularibusque certatum uiribus est, dictaturae semper altius fastigium fuit.

ch. 39 6.39.1 inter priorem dictaturam abdicatam nouamque a Manlio initam ab tribunis uelut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent.

6.39.2nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule antiquabant; et perfecta utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere plebem dixissent.

6.39.3P. Manlius deinde dictator rem in causam plebis inclinauit C. Licinio, qui tribunus militum fuerat, magistro equitum de plebe dicto.

6.39.4id aegre patres passos accipio: dictatorem propinqua cognatione Licini se apud patres excusare solitum, simul negantem magistri equitum maius quam tribuni consularis imperium esse.

6.39.5Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi uelle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem:

6.39.6nonum se annum iam uelut in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo, nullo publice emolumento stare. consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et uim omnem tribuniciae potestatis.

6.39.7primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse, deinde ablegatione iuuentutis ad Ueliternum bellum; postremo dictatorium fulmen in se intentatum.

6.39.8iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit:

6.39.9se ipsam plebem et commoda morari sua. liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si uelit, habere posse.

6.39.10quae munera quando tandem satis grato animo aestimaturos, si inter accipiendas de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum incidant? non esse modestiae populi Romani id postulare ut ipse fenore leuetur et in agrum iniuria possessum a potentibus inducatur, per quos ea consecutus sit senes tribunicios non sine honore tantum sed etiam sine spe honoris relinquat.

6.39.11proinde ipsi primum statuerent apud animos quid uellent; deinde comitiis tribuniciis declararent uoluntatem. si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes uellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim quae promulgauerint:

6.39.12sin quod cuique priuatim opus sit id modo accipi uelint, opus esse nihil inuidiosa continuatione honoris; nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata sint habituros.

ch. 40 6.40.1 aduersus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset,

6.40.2Ap. Claudius Crassus, nepos decemuiri, dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum processisse et locutus in hanc fere sententiam esse:

6.40.3'neque nouum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis aduersatos esse.

6.40.4quorum alterum neque nego neque infitias eonos, ex quo adsciti sumus simul in ciuitatem et patres, enixe operam dedisse ut per nos aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium inter quas nos esse uoluistis dici uere posset:

6.40.5illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quae pro uniuersa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam incolenti urbem aduersa quis putet, nihil nos neque priuatos neque in magistratibus quod incommodum plebi esset scientes fecisse nec ullum factum dictumue nostrum contra utilitatem uestram, etsi quaedam contra uoluntatem fuerint, uere referri posse.

6.40.6an hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et uiuere in libera ciuitate sciam,

6.40.7reticere possim L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae nouem annis quibus regnant sumpsisse, ut uobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis se permissuros esse?

6.40.8'"sub condicione" inquit, "nos reficietis decimum tribunos." quid est aliud dicere "quod petunt alii, nos adeo fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus"?

6.40.9sed quae tandem ista merces est qua uos semper tribunos plebis habeamus? "ut rogationes" inquit, "nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis." obsecro uos,

6.40.10Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum ciuem succlamare "bona uenia uestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse,

6.40.11antiquare alias." "non" inquit, "licebit tu de fenore atque agris quod ad uos omnes pertinet iubeas et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, uideas; aut omnia accipe, aut nihil fero";

6.40.12ut si quis ei quem urgeat fames uenenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod uitale sit iubeat aut mortiferum uitali admisceat. ergo si esset libera haec ciuitas, non tibi frequentes succlamassent "abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis"? quid? si tu non tuleris quod commodum est populo accipere, nemo erit qui ferat?

6.40.13illud si quis patricius, si quis, quod illi uolunt inuidiosius esse, Claudius diceret "aut omnia accipite, aut nihil fero", quis uestrum, Quirites, ferret?

6.40.14nunquamne uos res potius quam auctores spectabitis sed omnia semper quae magistratus ille dicet secundis auribus, quae ab nostrum quo dicentur aduersis accipietis?

6.40.15at hercule sermo est minime ciuilis; quid? rogatio qualis est, quam a uobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites, simillima. "consules" inquit, "rogo ne uobis

6.40.16quos uelitis facere liceat." an aliter [rogat] qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem uobis permittit?

6.40.17si hodie bella sint, quale Etruscum fuit cum Porsenna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de repulsa dimicare?

6.40.18hocine est in commune honores uocare, ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius uenis, nisi partem petendo totum traxeris?

6.40.19"timeo" inquit, "ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium." quid est dicere aliud "quia indignos uestra uoluntate creaturi non estis, necessitatem uobis creandi quos non uoltis imponam"?

6.40.20quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se non suffragio creatum dicat?

ch. 41 6.41.1 quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt; et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant; et occasionibus potius quam uirtute petere honores malunt.

6.41.2est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio uestro eximat, qui uestra necessaria suffragia pro uoluntariis et serua pro liberis faciat.

6.41.3omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio numeratis: quis est hodie in ciuitate tam humilis cui non uia ad consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis nostris fiat, si quidem nos ne cum uolueritis quidem creare interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse sit?

6.41.4de indignitate satis dictum estetenim dignitas ad homines pertinet—: quid de religionibus atque auspiciisquae propria deorum immortalium contemptio atque iniuria estloquar? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret?

6.41.5penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur;

6.41.6nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum quos populus creat patricios magistratus non aliter quam auspicato creet sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus et priuatim auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent.

6.41.7quid igitur aliud quam tollit ex ciuitate auspicia qui plebeios consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert?

6.41.8eludant nunc licet religiones: "quid enim est, si pulli non pascentur, si ex cauea tardius exierint, si occecinerit auis?" parua sunt haec; sed parua ista non contemnendo maiores uestri maximam hanc rem fecerunt;

6.41.9nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. uolgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem Dialem, dummodo homo sit imponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam, quibus nefas est;

6.41.10non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur; nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant; Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant.

6.41.11tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem uenit altera lege solitudines uastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari cum qua omnis humana societas tollitur?

6.41.12omnium rerum causa uobis antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis deos uelim fortunare.'

ch. 42 6.42.1 oratio Appi ad id modo ualuit ut tempus rogationum iubendarum proferretur.

6.42.2refecti decumum iidem tribuni, Sextius et Licinius, de decemuiris sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere. creati quinque patrum, quinque plebis; graduque eo iam uia facta ad consulatum uidebatur.

6.42.3hac uictoria contenta plebes cessit patribus ut in praesentia consulum mentione omissa tribuni militum crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum M. Geganius P. Manlius L. Ueturius P. Ualerius sextum.

6.42.4cum praeter Uelitrarum obsidionem, tardi magis rem exitus quam dubii, quietae externae res Romanis essent, fama repens belli Gallici allata perpulit ciuitatem ut M. Furius dictator quintum diceretur. is T. Quinctium Poenum magistrum equitum dixit.

6.42.5bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est Claudius inclitamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum cum quo prouocatus manus conseruit in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliauit, tum pugnatam.

6.42.6pluribus auctoribus magis adducor ut credam decem haud minus post annos ea acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M.

6.42.7Furio signa conlata. nec dubia nec difficilis Romanis, quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis attulerant, uictoria fuit. multa milia barbarorum in acie, multa captis castris caesa;

6.42.8palati alii Apuliam maxime petentes cum fuga [se] longinqua tum quod passim eos simul pauor errorque distulerant, ab hoste sese tutati sunt. dictatori consensu patrum plebisque triumphus decretus.

6.42.9uixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit, et per ingentia certamina dictator senatusque uictus, ut rogationes tribuniciae acciperentur; et comitia consulum aduersa nobilitate habita, quibus L. Sextius de plebe primus consul factus.

6.42.10et ne is quidem finis certaminum fuit. quia patricii se auctores futuros negabant, prope secessionem plebis res terribilesque alias minas ciuilium certaminum

6.42.11uenit cum tandem per dictatorem condicionibus sedatae discordiae sunt concessumque ab nobilitate plebi de consule plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno qui ius in urbe diceret ex patribus creando.

6.42.12ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus, cum dignam eam rem senatus censeret esse meritoque id, si quando unquam alias, deum immortalium [causa libenter facturos] fore ut ludi maximi fierent et dies unus ad triduum adiceretur,

6.42.13recusantibus id munus aedilibus plebis, conclamatum a patriciis est iuuenibus se id honoris deum immortalium causa libenter facturos [ut aediles fierent].

6.42.14quibus cum ab uniuersis gratiae actae essent, factum senatus consultum, ut, duumuiros aediles ex patribus dictator populum rogaret, patres auctores omnibus eius anni comitiis fierent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5 Liv. 6 (English) >>Liv. 7

Powered by PhiloLogic