Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.1.1 | Liv. 6.1.10 (English) | >>Liv. 6.2.4 |
6.1.6cum ciuitas in opere ac labore assiduo reficiendae urbis
teneretur , interim Q . Fabio , simul primum magistratu abiit ,
ab Cn . Marcio tribuno plebis dicta dies est , quod legatus in
Gallos —ad quos missus erat orator —contra ius gentium
pugnasset ;
6.1.7cui iudicio eum mors , adeo opportuna ut uoluntariam
magna pars crederet , subtraxit .
interregnum initum :
P . Cornelius Scipio interrex et post eum M . Furius Camillus
[iterum ]. is tribunos militum consulari potestate creat
L . Ualerium Publicolam iterum L . Uerginium P . Cornelium
A . Manlium L . Aemilium L . Postumium .
hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent ,
nulla de re prius quam de religionibus senatum consuluere .
in primis foedera ac leges —erant autem eae duodecim
tabulae et quaedam regiae leges —conquiri , quae comparerent ,
iusserunt ; alia ex eis edita etiam in uolgus : quae
autem ad sacra pertinebant a pontificibus maxime ut religione
obstrictos haberent multitudinis animos suppressa .
tum de diebus religiosis agitari coeptum , diemque a . d . XV
Kal . Sextiles , duplici clade insignem , quo die ad Cremeram
Fabii caesi , quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede
pugnatum , a posteriore clade Alliensem appellarunt , †insignemque
rei nullius publice priuatimque agendae † fecerunt .
quidam , quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius
tribunus militum neque inuenta pace deum post diem tertium
obiectus hosti exercitus Romanus esset , etiam postridie Idus
rebus diuinis supersederi iussum , inde , ut postridie Kalendas
quoque ac Nonas eadem religio esset , traditum putant .
6.1.8
6.1.9
6.1.10
6.1.11
6.1.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.1.1 | Liv. 6.1.10 (English) | >>Liv. 6.2.4 |