ch. 1
6.1.1
quae ab condita urbe Roma ad captam eandem Romani
sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus
decemuirisque ac tribunis consularibus gessere, foris
bella,
6.1.2domi seditiones, quinque libris exposui, res cum uetustate
nimia obscuras uelut quae magno ex interuallo loci
uix cernuntur, tum quid rarae per eadem tempora litterae
fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et
quod, etiam si quae in commentariis pontificum aliisque
publicis priuatisque erant monumentis, incensa urbe pleraeque
interiere.
6.1.3clariora deinceps certioraque ab secunda
origine uelut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis
gesta domi militiaeque exponentur.
6.1.4ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa
M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se
dictatura nisi anno circumacto passi sunt.
6.1.5comitia in insequentem
annum tribunos habere quorum in magistratu
capta urbs esset, non placuit; res ad interregnum rediit.
6.1.6cum ciuitas in opere ac labore assiduo reficiendae urbis
teneretur, interim Q. Fabio, simul primum magistratu abiit,
ab Cn. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in
Gallos—ad quos missus erat orator—contra ius gentium
pugnasset;
6.1.7cui iudicio eum mors, adeo opportuna ut uoluntariam
magna pars crederet, subtraxit.
6.1.8interregnum initum:
P. Cornelius Scipio interrex et post eum M. Furius Camillus
[iterum]. is tribunos militum consulari potestate creat
L. Ualerium Publicolam iterum L. Uerginium P. Cornelium
A. Manlium L. Aemilium L. Postumium.