Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.1.1 | Liv. 6.1.4 (English) | >>Liv. 6.1.11 |
6.1.1
quae ab condita urbe Roma ad captam eandem Romani
sub regibus primum , consulibus deinde ac dictatoribus
decemuirisque ac tribunis consularibus gessere , foris
bella ,
6.1.2domi seditiones , quinque libris exposui , res cum uetustate
nimia obscuras uelut quae magno ex interuallo loci
uix cernuntur , tum quid rarae per eadem tempora litterae
fuere , una custodia fidelis memoriae rerum gestarum , et
quod , etiam si quae in commentariis pontificum aliisque
publicis priuatisque erant monumentis , incensa urbe pleraeque
interiere .
clariora deinceps certioraque ab secunda
origine uelut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis
gesta domi militiaeque exponentur .
ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa
M . Furio principe stetit , neque eum abdicare se
dictatura nisi anno circumacto passi sunt .
comitia in insequentem
annum tribunos habere quorum in magistratu
capta urbs esset , non placuit ; res ad interregnum rediit .
cum ciuitas in opere ac labore assiduo reficiendae urbis
teneretur , interim Q . Fabio , simul primum magistratu abiit ,
ab Cn . Marcio tribuno plebis dicta dies est , quod legatus in
Gallos —ad quos missus erat orator —contra ius gentium
pugnasset ;
6.1.7cui iudicio eum mors , adeo opportuna ut uoluntariam
magna pars crederet , subtraxit .
interregnum initum :
P . Cornelius Scipio interrex et post eum M . Furius Camillus
[iterum ]. is tribunos militum consulari potestate creat
L . Ualerium Publicolam iterum L . Uerginium P . Cornelium
A . Manlium L . Aemilium L . Postumium .
6.1.3
6.1.4
6.1.5
6.1.6
6.1.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.1.1 | Liv. 6.1.4 (English) | >>Liv. 6.1.11 |