6.9.10quod simul utrimque factum esset ancepsque
terror Etruscos circumstaret, et moenia summa ui oppugnari
et intra moenia esse hostem <ut> uiderunt, porta se, quae una
forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere.
6.9.11magna
caedes fugientium et in urbe et per agros est facta: plures
a Furianis intra moenia caesi, Ualeriani expeditiores ad
persequendos fuere, nec ante noctem, quae conspectum
ademit, finem caedendi fecere.
6.9.12Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus,
quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.
ch. 10
6.10.1
uidebatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo
solum quod tota hostium erat sed etiam quod parte Nepesinorum
prodente ciuitatem facta erat deditio;
6.10.2mitti tamen
ad principes eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis
fidemque quam implorassent ab Romanis ipsi praestarent.
6.10.3unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis
esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo
populationibus agri terror est oppidanis admotus;
6.10.4deinde,
postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat,
fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia
exercitus completisque fossis scalae admotae et clamore
primo impetuque oppidum capitur.
6.10.5Nepesinis inde edictum
ut arma ponant parcique iussum inermi: Etrusci pariter
armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque auctores
deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae res
oppidumque cum praesidio relictum.
6.10.6ita duabus sociis
urbibus ex hoste receptis uictorem exercitum tribuni cum
magna gloria Romam reduxerunt.
eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesitumque
cur per eos annos militem ex instituto non dedissent.