6.9.12Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus,
quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.
ch. 10
6.10.1
uidebatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo
solum quod tota hostium erat sed etiam quod parte Nepesinorum
prodente ciuitatem facta erat deditio;
6.10.2mitti tamen
ad principes eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis
fidemque quam implorassent ab Romanis ipsi praestarent.
6.10.3unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis
esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo
populationibus agri terror est oppidanis admotus;
6.10.4deinde,
postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat,
fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia
exercitus completisque fossis scalae admotae et clamore
primo impetuque oppidum capitur.
6.10.5Nepesinis inde edictum
ut arma ponant parcique iussum inermi: Etrusci pariter
armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque auctores
deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae res
oppidumque cum praesidio relictum.
6.10.6ita duabus sociis
urbibus ex hoste receptis uictorem exercitum tribuni cum
magna gloria Romam reduxerunt.
eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesitumque
cur per eos annos militem ex instituto non dedissent.
6.10.7responsum frequenti utriusque gentis concilio est
nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae
iuuentutis aliqui apud Uolscos militauerint;
6.10.8eos tamen ipsos
praui consilii poenam habere nec quemquam ex his reducem
esse; militis autem non dati causam terrorem assiduum a
Uolscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super
alia aliis bellis exhauriri nequisse.