Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.9.11 | Liv. 6.10.7 (English) | >>Liv. 6.11.5 |
6.10.4deinde ,
postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat ,
fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia
exercitus completisque fossis scalae admotae et clamore
primo impetuque oppidum capitur .
Nepesinis inde edictum
ut arma ponant parcique iussum inermi : Etrusci pariter
armati atque inermes caesi . Nepesinorum quoque auctores
deditionis securi percussi : innoxiae multitudini redditae res
oppidumque cum praesidio relictum .
ita duabus sociis
urbibus ex hoste receptis uictorem exercitum tribuni cum
magna gloria Romam reduxerunt .
eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesitumque
cur per eos annos militem ex instituto non dedissent .
6.10.7responsum frequenti utriusque gentis concilio est
nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae
iuuentutis aliqui apud Uolscos militauerint ;
6.10.8eos tamen ipsos
praui consilii poenam habere nec quemquam ex his reducem
esse ; militis autem non dati causam terrorem assiduum a
Uolscis fuisse , quam pestem adhaerentem lateri suo tot super
alia aliis bellis exhauriri nequisse .
quae relata patribus
magis tempus quam causam non uisa belli habere .
6.10.5
6.10.6
6.10.9
ch. 11
6.11.1
6.11.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.9.11 | Liv. 6.10.7 (English) | >>Liv. 6.11.5 |