6.10.5Nepesinis inde edictum
ut arma ponant parcique iussum inermi: Etrusci pariter
armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque auctores
deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae res
oppidumque cum praesidio relictum.
6.10.6ita duabus sociis
urbibus ex hoste receptis uictorem exercitum tribuni cum
magna gloria Romam reduxerunt.
eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesitumque
cur per eos annos militem ex instituto non dedissent.
6.10.7responsum frequenti utriusque gentis concilio est
nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae
iuuentutis aliqui apud Uolscos militauerint;
6.10.8eos tamen ipsos
praui consilii poenam habere nec quemquam ex his reducem
esse; militis autem non dati causam terrorem assiduum a
Uolscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super
alia aliis bellis exhauriri nequisse.
6.10.9quae relata patribus
magis tempus quam causam non uisa belli habere.
ch. 11
6.11.1
insequenti anno, A. Manlio P. Cornelio T. et L. Quinctiis
Capitolinis L. Papirio Cursore <iterum C. Sergio> iterum
tribunis consulari potestate, graue bellum foris, grauior domi
seditio exorta,
6.11.2bellum ab Uolscis adiuncta Latinorum atque
Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit,
a patriciae gentis uiro et inclitae famae, M. Manlio Capitolino.
6.11.3qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni
inuideret eximio simul honoribus atque uirtutibus, M. Furio,
aegre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exercitus
esse;
6.11.4tantum iam eminere ut iisdem auspiciis creatos
non pro collegis sed pro ministris habeat; cum interim, si
quis uere aestimare uelit, a M. Furio reciperari patria ex
obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium
atque arx seruata esset;