Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.10.8 | Liv. 6.11.6 (English) | >>Liv. 6.12.2 |
6.11.4tantum iam eminere ut iisdem auspiciis creatos
non pro collegis sed pro ministris habeat ; cum interim , si
quis uere aestimare uelit , a M . Furio reciperari patria ex
obsidione hostium non potuerit , nisi a se prius Capitolium
atque arx seruata esset ;
6.11.5et ille inter aurum accipiendum et
in spem pacis solutis animis Gallos adgressus sit , ipse armatos
capientesque arcem depulerit ; illius gloriae pars uirilis
apud omnes milites sit qui simul uicerint : suae uictoriae
neminem omnium mortalium socium esse .
his opinionibus
inflato animo , ad hoc uitio quoque ingenii uehemens et impotens ,
postquam inter patres non quantum aequum censebat
excellere suas opes animaduertit ,
6.11.7primus omnium ex
patribus popularis factus cum plebeiis magistratibus consilia
communicare ; criminando patres , alliciendo ad se plebem
iam aura non consilio ferri famaeque magnae malle quam
bonae esse .
et non contentus agrariis legibus , quae materia
semper tribunis plebi seditionum fuisset , fidem moliri coepit :
acriores quippe aeris alieni stimulos esse , qui non egestatem
modo atque ignominiam minentur sed neruo ac uinculis
corpus liberum territent .
et erat aeris alieni magna uis re
damnosissima etiam diuitibus , aedificando , contracta . bellum
itaque Uolscum , graue per se , oneratum Latinorum
atque Hernicorum defectione , in speciem causae iactatum
ut maior potestas quaereretur ;
6.11.10sed noua consilia Manli
magis compulere senatum ad dictatorem creandum . creatus
A . Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T . Quinctium
Capitolinum .
6.11.6
6.11.8
6.11.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.10.8 | Liv. 6.11.6 (English) | >>Liv. 6.12.2 |