ch. 12
6.12.1
dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi
quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum
opus erat, seu uictoria triumphoque dictaturae ipsi uires se
additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo
a Uolscis exercitum indictum audierat,
6.12.2pergit.—non dubito
praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Uolscis
gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi percensenti
propiores temporibus harum rerum auctores miraculo
fuit unde totiens uictis Uolscis et Aequis suffecerint
milites.
6.12.3quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit,
cuius tandem ego rei praeter opinionem, quae sua cuique
coniectanti esse potest, auctor sim?
6.12.4simile ueri est aut
interuallis bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis,
alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens
usos esse aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos,
quamquam eadem semper gens bellum intulerit,
6.12.5aut innumerabilem
multitudinem liberorum capitum in eis fuisse
locis quae nunc uix seminario exiguo militum relicto seruitia
Romana ab solitudine uindicant.
6.12.6ingens certe, quod inter
omnes auctores conueniat, quamquam nuper Camilli ductu
atque auspicio accisae res erant, Uolscorum exercitus fuit;
ad hoc Latini Hernicique accesserant et Circeiensium qui
6.12.7dam et coloni etiam a Uelitris Romani.—dictator castris eo
die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa
pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad propositum
pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima
capientes processit.
6.12.8'nostra uictoria est, milites' inquit,
'si quid di uatesque eorum in futurum uident. itaque, ut
decet certae spei plenos et cum imparibus manus conserturos,
pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus.
ne procurri quidem ab acie uelim sed obnixos uos stabili
gradu impetum hostium excipere.
6.12.9ubi illi uana iniecerint
missilia et effusi stantibus uobis se intulerint, tum micent
gladii et ueniat in mentem unicuique deos esse qui Romanum
adiuuent deos qui secundis auibus in proelium miserint.
6.12.10tu, T. Quincti, equitem intentus ad primum initium
moti certaminis teneas; ubi haerere iam aciem conlato pede
uideris, tum terrorem equestrem occupatis alio pauore infer
inuectusque ordines pugnantium dissipa.' sic eques,
6.12.11sic
pedes, ut praeceperat, pugnant; nec dux legiones nec fortuna
fefellit ducem.