6.11.9et erat aeris alieni magna uis re
damnosissima etiam diuitibus, aedificando, contracta. bellum
itaque Uolscum, graue per se, oneratum Latinorum
atque Hernicorum defectione, in speciem causae iactatum
ut maior potestas quaereretur;
6.11.10sed noua consilia Manli
magis compulere senatum ad dictatorem creandum. creatus
A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T. Quinctium
Capitolinum.
ch. 12
6.12.1
dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi
quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum
opus erat, seu uictoria triumphoque dictaturae ipsi uires se
additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo
a Uolscis exercitum indictum audierat,
6.12.2pergit.—non dubito
praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Uolscis
gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi percensenti
propiores temporibus harum rerum auctores miraculo
fuit unde totiens uictis Uolscis et Aequis suffecerint
milites.
6.12.3quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit,
cuius tandem ego rei praeter opinionem, quae sua cuique
coniectanti esse potest, auctor sim?
6.12.4simile ueri est aut
interuallis bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis,
alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens
usos esse aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos,
quamquam eadem semper gens bellum intulerit,
6.12.5aut innumerabilem
multitudinem liberorum capitum in eis fuisse
locis quae nunc uix seminario exiguo militum relicto seruitia
Romana ab solitudine uindicant.
6.12.6ingens certe, quod inter
omnes auctores conueniat, quamquam nuper Camilli ductu
atque auspicio accisae res erant, Uolscorum exercitus fuit;
ad hoc Latini Hernicique accesserant et Circeiensium qui