Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.11.8 | Liv. 6.12.4 (English) | >>Liv. 6.12.10 |
6.12.1
dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi
quam foris cernebat , tamen , seu quia celeritate ad bellum
opus erat , seu uictoria triumphoque dictaturae ipsi uires se
additurum ratus , dilectu habito in agrum Pomptinum , quo
a Uolscis exercitum indictum audierat ,
6.12.2pergit .—non dubito
praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Uolscis
gesta legentibus illud quoque succursurum , quod mihi percensenti
propiores temporibus harum rerum auctores miraculo
fuit unde totiens uictis Uolscis et Aequis suffecerint
milites .
quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit ,
cuius tandem ego rei praeter opinionem , quae sua cuique
coniectanti esse potest , auctor sim ?
6.12.4simile ueri est aut
interuallis bellorum , sicut nunc in dilectibus fit Romanis ,
alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens
usos esse aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos ,
quamquam eadem semper gens bellum intulerit ,
6.12.5aut innumerabilem
multitudinem liberorum capitum in eis fuisse
locis quae nunc uix seminario exiguo militum relicto seruitia
Romana ab solitudine uindicant .
ingens certe , quod inter
omnes auctores conueniat , quamquam nuper Camilli ductu
atque auspicio accisae res erant , Uolscorum exercitus fuit ;
ad hoc Latini Hernicique accesserant et Circeiensium qui
6.12.7dam et coloni etiam a Uelitris Romani .—dictator castris eo
die positis , postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa
pacem deum adorasset , laetus ad milites iam arma ad propositum
pugnae signum , sicut edictum erat , luce prima
capientes processit .
6.12.3
6.12.6
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.11.8 | Liv. 6.12.4 (English) | >>Liv. 6.12.10 |