6.12.9ubi illi uana iniecerint
missilia et effusi stantibus uobis se intulerint, tum micent
gladii et ueniat in mentem unicuique deos esse qui Romanum
adiuuent deos qui secundis auibus in proelium miserint.
6.12.10tu, T. Quincti, equitem intentus ad primum initium
moti certaminis teneas; ubi haerere iam aciem conlato pede
uideris, tum terrorem equestrem occupatis alio pauore infer
inuectusque ordines pugnantium dissipa.' sic eques,
6.12.11sic
pedes, ut praeceperat, pugnant; nec dux legiones nec fortuna
fefellit ducem.
ch. 13
6.13.1
multitudo hostium nulli rei praeterquam numero freta et
oculis utramque metiens aciem temere proelium iniit, temere
omisit;
6.13.2clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae
impetu ferox gladios et conlatum pedem et uoltum hostis
ardore animi micantem ferre non potuit.
6.13.3impulsa frons
prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum terrorem intulit
eques; rupti inde multis locis ordines motaque omnia et
fluctuanti similis acies erat. dein postquam cadentibus
primis iam ad se quisque peruenturam caedem cernebat,
terga uertunt.
6.13.4instare Romanus; et donec armati confertique
abibant, peditum labor in persequendo fuit: postquam
iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium
animaduersum est, tum equitum turmae emissae, dato signo
ne in singulorum morando caede spatium ad euadendum
interim multitudini darent:
6.13.5satis esse missilibus ac terrore
impediri cursum obequitandoque agmen teneri dum adsequi
pedes et iusta caede conficere hostem posset.