ch. 14
6.14.1
dictator exercitum in statiuis tenebat, minime dubius
bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi
exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies
seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat.
6.14.2non enim iam orationes modo M. Manli sed facta, popularia
in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent intuenda
erant.
6.14.3centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum
pecuniae cum duci uidisset, medio foro cum caterua sua accurrit
et manum iniecit; uociferatusque de superbia patrum
ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, uirtutibus eius
uiri fortunaque,
6.14.4'tum uero ego' inquit 'nequiquam hac dextra
Capitolium arcemque seruauerim, si ciuem commilitonemque
meum tamquam Gallis uictoribus captum in seruitutem
6.14.5ac uincula duci uideam.' inde rem creditori palam populo
soluit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines
obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis
Romanae, gratiam referant.
6.14.6acceptus extemplo in tumultuosam
turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas
Ueienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans:
6.14.7se militantem,
se restituentem euersos penates, multiplici iam sorte
exsoluta, mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore
esse; uidere lucem, forum, ciuium ora M. Manli opera;
6.14.8omnia parentum beneficia ab illo se habere; illi deuouere
corporis uitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque
sibi cum patria penatibus publicis ac priuatis iuris fuerit, id
cum uno homine esse.
6.14.9his uocibus instincta plebes cum
iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia
turbanda consilii res.
6.14.10fundum in Ueienti, caput patrimonii,
subiecit praeconi, 'ne quem uestrum' inquit, 'Quirites, donec
quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumue duci
patiar.' id uero ita accendit animos, ut per omne fas ac
nefas secuturi uindicem libertatis uiderentur.
6.14.11ad hoc domi contionantis in modum sermones pleni criminum
in patres; inter quos [cum] omisso discrimine uera
an uana iaceret, thesauros Gallici auri occultari a patribus
iecit nec iam possidendis publicis agris contentos esse nisi
pecuniam quoque publicam auertant; ea res si palam fiat,
exsolui plebem aere alieno posse.
6.14.12quae ubi obiecta spes
est, enimuero indignum facinus uideri, cum conferendum
ad redimendam ciuitatem a Gallis aurum fuerit, tributo conlationem
factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum
praedam cessisse.
6.14.13itaque exsequebantur quaerendo
ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et tempore
suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo uersae erant
omnium curae apparebatque nec ueri indicii gratiam mediam
nec falsi offensionem fore.