Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.15.13 | Liv. 6.16.7 (English) | >>Liv. 6.17.6 |
6.16.4coniecto in carcerem Manlio satis
constat magnam partem plebis uestem mutasse , multos mortales
capillum ac barbam promisisse , obuersatamque uestibulo
carceris maestam turbam .
dictator de Uolscis triumphauit , inuidiaeque magis triumphus
quam gloriae fuit ; quippe domi non militiae partum
eum actumque de ciue non de hoste fremebant : unum defuisse
tantum superbiae , quod non M . Manlius ante currum
sit ductus .
iamque haud procul seditione res erat ; cuius
leniendae causa postulante nullo largitor uoluntarius repente
senatus factus Satricum coloniam duo milia ciuium Romanorum
deduci iussit . bina iugera et semisses agri adsignati ;
6.16.7quod cum et paruum et paucis datum et mercedem esse
prodendi M . Manli interpretarentur , remedio inritatur
seditio .
et iam magis insignis et sordibus et facie reorum
turba Manliana erat , amotusque post triumphum abdicatione
dictaturae terror et linguam et animos liberauerat hominum .
6.16.5
6.16.6
6.16.8
ch. 17
6.17.1
6.17.2
6.17.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.15.13 | Liv. 6.16.7 (English) | >>Liv. 6.17.6 |