6.17.6iam ne nocte quidem
turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur,
cum remisso quod erepturi erant ex senatus consulto
Manlius uinculis liberatur; quo facto non seditio finita sed
dux seditioni datus est.
6.17.7per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus
et a Uelitris, purgantibus se Uolsci crimine belli
captiuosque repetentibus ut suis legibus in eos animaduerterent,
tristia responsa reddita, tristiora colonis quod ciues
Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent.
6.17.8non negatum itaque tantum de captiuis sed, in quo ab sociis
tamen temperauerant, denuntiatum senatus uerbis facesserent
propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne
nihil eos legationis ius externo, non ciui comparatum tegeret.
ch. 18
6.18.1
recrudescente Manliana seditione sub exitum anni
comitia habita creatique tribuni militum consulari potestate
Ser. Cornelius Maluginensis iterum P. Ualerius Potitus
iterum M. Furius Camillus quintum Ser. Sulpicius Rufus
iterum C. Papirius Crassus T. Quinctius Cincinnatus iterum.
6.18.2cuius principio anni et patribus et plebi peropportune
externa pax data: plebi, quod non auocata dilectu spem
cepit, dum tam potentem haberet ducem, fenoris expugnandi:
patribus, ne quo externo terrore auocarentur animi ab
sanandis domesticis malis.
6.18.3igitur cum pars utraque acrior
aliquanto coorta esset, iam propinquum certamen aderat.
et Manlius aduocata domum plebe cum principibus nouandarum
rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior
aliquanto animorum irarumque quam antea fuerat.