Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.18.6 | Liv. 6.18.14 (English) | >>Liv. 6.19.7 |
6.18.11cur enim aduersus
externos tantum animorum geritis ut imperare illis aequum
censeatis ? quia consuestis cum eis pro imperio certare ,
aduersus hos temptare magis quam tueri libertatem .
tamen ,
qualescumque duces habuistis , qualescumque ipsi fuistis ,
omnia adhuc quantacumque petistis obtinuistis , seu ui seu
fortuna uestra .
tempus est etiam maiora conari . experimini
modo et uestram felicitatem et me , ut spero , feliciter
expertum ; minore negotio qui imperet patribus imponetis
quam qui resisterent imperantibus imposuistis .
solo
aequandae sunt dictaturae consulatusque , ut caput attollere
Romana plebes possit . proinde adeste ; prohibete ius de
pecuniis dici . ego me patronum profiteor plebis , quod mihi
cura mea et fides nomen induit :
6.18.15uos si quo insigni
magis imperii honorisue nomine uestrum appellabitis ducem ,
6.18.16eo utemini potentiore ad obtinenda ea quae uoltis .' inde
de regno agendi ortum initium dicitur ; sed nec cum
quibus nec quem ad finem consilia peruenerint , satis planum
traditur .
6.18.12
6.18.13
6.18.14
ch. 19
6.19.1
6.19.2
6.19.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.18.6 | Liv. 6.18.14 (English) | >>Liv. 6.19.7 |