ch. 19
6.19.1
at in parte altera senatus de secessione in domum priuatam
plebis, forte etiam in arce positam, et imminenti mole
libertate agitat.
6.19.2magna pars uociferantur Seruilio Ahala
opus esse, qui non in uincla duci iubendo inritet publicum
hostem sed unius iactura ciuis finiat intestinum bellum.
6.19.3decurritur ad leniorem uerbis sententiam, uim tamen eandem
habentem, ut uideant magistratus ne quid ex perniciosis
consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.
6.19.4tum
tribuni consulari potestate tribunique plebi—nam et <ei>, quia
eundem [et] suae potestatis, quem libertatis omnium, finem
cernebant, patrum auctoritati se dediderant—hi tum omnes
quid opus facto sit consultant.
6.19.5cum praeter uim et caedem
nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis
fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni
plebis:
6.19.6'quid patrum et plebis certamen facimus, quod
ciuitatis esse aduersus unum pestiferum ciuem debet? quid
cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius
adgredi est ut suis ipse oneratus uiribus ruat?
6.19.7diem dicere
ei nobis in animo est. nihil minus populare quam regnum
est. simul multitudo illa non secum certari uiderint et ex
aduocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium
reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli
magis quam libertati fauebunt suae.'