6.18.14solo
aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere
Romana plebes possit. proinde adeste; prohibete ius de
pecuniis dici. ego me patronum profiteor plebis, quod mihi
cura mea et fides nomen induit:
6.18.15uos si quo insigni
magis imperii honorisue nomine uestrum appellabitis ducem,
6.18.16eo utemini potentiore ad obtinenda ea quae uoltis.' inde
de regno agendi ortum initium dicitur; sed nec cum
quibus nec quem ad finem consilia peruenerint, satis planum
traditur.
ch. 19
6.19.1
at in parte altera senatus de secessione in domum priuatam
plebis, forte etiam in arce positam, et imminenti mole
libertate agitat.
6.19.2magna pars uociferantur Seruilio Ahala
opus esse, qui non in uincla duci iubendo inritet publicum
hostem sed unius iactura ciuis finiat intestinum bellum.
6.19.3decurritur ad leniorem uerbis sententiam, uim tamen eandem
habentem, ut uideant magistratus ne quid ex perniciosis
consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.
6.19.4tum
tribuni consulari potestate tribunique plebi—nam et <ei>, quia
eundem [et] suae potestatis, quem libertatis omnium, finem
cernebant, patrum auctoritati se dediderant—hi tum omnes
quid opus facto sit consultant.
6.19.5cum praeter uim et caedem
nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis
fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni
plebis:
6.19.6'quid patrum et plebis certamen facimus, quod
ciuitatis esse aduersus unum pestiferum ciuem debet? quid
cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius
adgredi est ut suis ipse oneratus uiribus ruat?