Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.18.13 | Liv. 6.19.5 (English) | >>Liv. 6.20.6 |
6.19.2magna pars uociferantur Seruilio Ahala
opus esse , qui non in uincla duci iubendo inritet publicum
hostem sed unius iactura ciuis finiat intestinum bellum .
decurritur ad leniorem uerbis sententiam , uim tamen eandem
habentem , ut uideant magistratus ne quid ex perniciosis
consiliis M . Manli res publica detrimenti capiat .
tum
tribuni consulari potestate tribunique plebi —nam et <ei >, quia
eundem [et ] suae potestatis , quem libertatis omnium , finem
cernebant , patrum auctoritati se dediderant —hi tum omnes
quid opus facto sit consultant .
cum praeter uim et caedem
nihil cuiquam occurreret , eam autem ingentis dimicationis
fore appareret , tum M . Menenius et Q . Publilius tribuni
plebis :
6.19.6'quid patrum et plebis certamen facimus , quod
ciuitatis esse aduersus unum pestiferum ciuem debet ? quid
cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius
adgredi est ut suis ipse oneratus uiribus ruat ?
6.19.7diem dicere
ei nobis in animo est . nihil minus populare quam regnum
est . simul multitudo illa non secum certari uiderint et ex
aduocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium
reum intuebuntur et regni crimen in medio , nulli
magis quam libertati fauebunt suae .'
6.19.3
6.19.4
6.19.5
ch. 20
6.20.1
6.20.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.18.13 | Liv. 6.19.5 (English) | >>Liv. 6.20.6 |