Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.2.3 | Liv. 6.2.11 (English) | >>Liv. 6.3.4 |
6.2.8tribuni militum his A . Manlius ,
illis quia aduersus Etruscos mittebantur L . Aemilius
praepositus ; tertiam partem ipse ad Uolscos duxit nec
procul a Lanuuio —ad Mecium is locus dicitur —castra
oppugnare est adortus .
quibus ab contemptu , quod prope
omnem deletam a Gallis Romanam iuuentutem crederent ,
ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator
terroris intulerat ut uallo se ipsi , uallum congestis arboribus
saepirent , ne qua intrare ad munimenta hostis posset .
quod
ubi animaduertit Camillus , ignem in obiectam saepem
coici iussit ; et forte erat uis magna uenti uersa in hostem ;
6.2.11itaque non aperuit solum incendio uiam sed flammis in
castra tendentibus uapore etiam ac fumo crepituque uiridis
materiae flagrantis ita consternauit hostes , ut minor moles
superantibus uallum militibus munitum in castra Uolscorum
Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio absumptam
fuerat .
fusis hostibus caesisque cum castra impetu
cepisset dictator , praedam militi dedit , quo minus speratam
minime largitore duce , eo militi gratiorem .
persecutus deinde
fugientes cum omnem Uolscum agrum depopulatus esset ,
ad deditionem Uolscos septuagesimo demum anno subegit .
uictor ex Uolscis in Aequos transiit et ipsos bellum
molientes ; exercitum eorum ad Bolas oppressit , nec castra
modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit .
6.2.9
6.2.10
6.2.12
6.2.13
6.2.14
ch. 3
6.3.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.2.3 | Liv. 6.2.11 (English) | >>Liv. 6.3.4 |