6.1.12quidam, quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius
tribunus militum neque inuenta pace deum post diem tertium
obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus
rebus diuinis supersederi iussum, inde, ut postridie Kalendas
quoque ac Nonas eadem religio esset, traditum putant.
ch. 2
6.2.1
nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam graui casu
rei publicae secum agitare.
6.2.2hinc Uolsci, ueteres hostes, ad
exstinguendum nomen Romanum arma ceperant: hinc
Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de
bello ad fanum Uoltumnae factam mercatores adferebant.
6.2.3nouus quoque terror accesserat defectione Latinorum Hernicorumque,
qui post pugnam ad lacum Regillum factam per
annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia
populi Romani fuerant.
6.2.4itaque cum tanti undique terrores
circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud
hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum
laborare,
6.2.5placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam
cuius reciperata esset dictatoremque dici M. Furium Camillum.
6.2.6is dictator C. Seruilium Ahalam magistrum equitum
dixit; iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut
seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in uerba
sua iuratos centuriaret.
6.2.7exercitum conscriptum armatumque trifariam diuisit:
partem unam in agro Ueiente Etruriae opposuit, alteram
ante urbem castra locare iussit;
6.2.8tribuni militum his A. Manlius,
illis quia aduersus Etruscos mittebantur L. Aemilius
praepositus; tertiam partem ipse ad Uolscos duxit nec
procul a Lanuuio—ad Mecium is locus dicitur—castra
oppugnare est adortus.