Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.1.11 | Liv. 6.2.7 (English) | >>Liv. 6.3.2 |
6.2.3nouus quoque terror accesserat defectione Latinorum Hernicorumque ,
qui post pugnam ad lacum Regillum factam per
annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia
populi Romani fuerant .
itaque cum tanti undique terrores
circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud
hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum
laborare ,
6.2.5placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam
cuius reciperata esset dictatoremque dici M . Furium Camillum .
6.2.6is dictator C . Seruilium Ahalam magistrum equitum
dixit ; iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut
seniores quoque , quibus aliquid roboris superesset , in uerba
sua iuratos centuriaret .
exercitum conscriptum armatumque trifariam diuisit :
partem unam in agro Ueiente Etruriae opposuit , alteram
ante urbem castra locare iussit ;
6.2.8tribuni militum his A . Manlius ,
illis quia aduersus Etruscos mittebantur L . Aemilius
praepositus ; tertiam partem ipse ad Uolscos duxit nec
procul a Lanuuio —ad Mecium is locus dicitur —castra
oppugnare est adortus .
quibus ab contemptu , quod prope
omnem deletam a Gallis Romanam iuuentutem crederent ,
ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator
terroris intulerat ut uallo se ipsi , uallum congestis arboribus
saepirent , ne qua intrare ad munimenta hostis posset .
quod
ubi animaduertit Camillus , ignem in obiectam saepem
coici iussit ; et forte erat uis magna uenti uersa in hostem ;
6.2.11itaque non aperuit solum incendio uiam sed flammis in
castra tendentibus uapore etiam ac fumo crepituque uiridis
materiae flagrantis ita consternauit hostes , ut minor moles
superantibus uallum militibus munitum in castra Uolscorum
Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio absumptam
fuerat .
6.2.4
6.2.7
6.2.9
6.2.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.1.11 | Liv. 6.2.7 (English) | >>Liv. 6.3.2 |